Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1107, S. 1235
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1107, S. 1235
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1107, S. 1235
Florentius , Ilollandie, Balduinus de Benthem, comites, omnibus et presentibus et futuris, presentes litteras audituris in perpetuum. Cum quidam de Cruninghe querelam movissent adversus dominum Salomonem, abbatem et ecclesiam de Thosan, pro co quod in terra de Morlodenesse, quam eadem ecclesia diu libere possederat, sui juris aliquid resedisse putarent et tandcm armata manu venientes, fratribus non premonitis, ipsam terram injuste sibi vellent vendicare, in fratres occurentes eis crudeliter irruerunt, ipsos et verberibus et vulneribus graviter aftligentes. Nos autem cum hanc supra modum presumptuosam crudelitatem et in- juriam fratribus illatam, ea districtione qua debuimus punire voluissemus , tandem malefac- tores illi et omnes, qui querclam moveraut super prefata terra, tam de querela quam de illata fratrihus injuria, in abbatis arbitrio, fide interposita, sub pena ccntum librarum a parte resiliente persolvendarum, per omnia se stare velle compromiserunt. Dominus autem Wlfardus, miles de Cruninghe, si quem reperiret abbatis arbitrio, vel tunc, vel in posterum resis- tentem, hunc a suo dominio permisit expellendum. Abbas autem cum multorum precibus prefatum suscepisset arbitrium et super processu et cmptionis et possessionis prefate terre, cui processui ipse ab initio per omnia interfuerat, non solum virum reverendissimum et prudentissimum dominum Walterum, Tornacensem episcopum, sed et alios eque prudentis
06
522
simos consuluisset viros, statuto die ad prefatam vocati accessimus terram, ubi illi deCruninghe presentes convenerant, in presentia nostra abbatis arbitrium audituri. Abbas autem de con- silio virorum predictorum ordine arbitrario procedens, per ordinem suum protestatus est, quod prefati viri de Cruninghe in prenorainata terra de Morlodenesse nichil omnino juris haberent. Quod nos ex ore ipsius abbatis audientes et ejus dicto utpote viri religiosi fir- miter innitentes, ipsam terram de Morlodenesse totamque de Crabbendic, ut moris est, cir- cum equitantes, ipsam cum omni dominio, officio et jure quod in ea habuimus, vel habere potuimus , ecclesie de Thosan totaliter adjudicavimus libcrtate perpetua possidendam. Ut autem abbatis arbitrium firmiter observaretur in posterum , qui presentes erant etquerelam moverant, omnia sua, tam mobilia quam immobilia, in manus nostras dedentes se nobis obligaverunt, ita videlicet quod perpetua exhereditatione a suis finibus eliminarentur, si ecclesiam sepe- dictam super querela tam rationabiliter sopita de cetero presumerent molestare. Ego vero Florentius, Hollandie comes, qui omnium ecclesiarum in terra mea constitutarum et specia- liter ecclesie de Thosan gubernator esse teneor et defensor, maxime cujus ejus defensionem et curam, quam pater meus dum adviveret strenue tenuerat, mibi tenendam injunxerit, in audientia hominum meorum districte inhibui ne de cetero tale quid in fratres predictos, vel res eorum ab aliquo quoquo modo presumeretur, adjicientes affirmando, quod ita districte si contingerit vindicaretur, ac si in meam personam presumptum fuisse. Et ut hoc ad perpe- tuam firmitatem posteris innotescat, litterarum tenaci memorie mandari ct sigillorum nostrornm appensione roborari, nominaque virorum nobilium qui affnerunt, in presenti carta fecimus subnotari: Theodericus, dominus de Vorren, Otto, senescallus Selandie , Costinus de Sirixe, Manduinus, Ghenekinus, milites, Wlfardus de Burgt, Deinodus, Petrus de Scoudee, Dan- kardus de Warda, Walterus Belart, Merlinus de Vlaca, Theodericus de Scalda, Hugo filius Henrici et quam plures alii. Actum apud Crabbendiic, anno Domini M°CC° vicesimo sexto, nonas Maii.
In nomine Domini. Amen. Universis Christi fidelibus etc. (Le mCrne contenu que le N° 582, voir ci-dessus page 517).
Universis Christi fidelibus presentes Iitteras inspecturis, ego Florentius et Wlfardus, frater meus, filii domini Wlfardi, dicti de Alsen, militis, dorainium officii de Cattendiic, optinen- tes salutem et rei geste cognoscere veritatem. Universitati vestre tenore presentium signifi- camus, quod nos communi consilio et pari consensu in dilecti cognati nostri Egidii, filii domini Witten de Cattendiic, fratrum Petri de Walacria monachi, Eremboudi magistri de Monsterhoec, conversi de Thosan et aliorum proborum virorum preseutia consiituti, contulimus mera volun- tate ecclcsie beate Marie de Thosan, ad opus conventus curtis de Monsterhoec ad dictam ecclesiam spectantis, ob reraissionem nostrorum peccaminum, parentum et predecessorum nostrorum auimarum remedium, omnem piscariam, quam infra terram ad predictam curtem pertinentem in presenti possidere dinoscuntur, cum omni jure quod in ca habuimus, vel in posterum habere potuimus in puram elemosinam, in perpetuum libere et quiete a nobis et posteris nostris possidendam. Hac conditione mediante quod cum nos ipsi ad opus nostrum voluerimus, quociens necesse habuerimus, in dicta piscaria piscari possimus. In cujus rei
525
testimoniam et firmitatis robur perpetuum presentem paginam conscribi et sigillis nostris, una cum sigillo predicti Egidii, cognati nostri, fecimus communiri. Actum et datum anno Domini M^COLX", octavo, in octavis Assumptionis beate Marie virginis, in curte de Monsterkoec.
Universis presentes litterasinspecturis, Florentius et Wlphardus de Cattendic fratres, salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra quod dilecti nostri viri religiosi abbas et conventus ecclesie Sancte Marie de Thosan, ordinis cystercii, Tornacensis dyocesis, emerunt erga nos, immo redemerunt pro certa summa pecunie nobis integraliter persoluta omnes decimas in terris curtis sue, site in Zutbevelandia, que dicitur Monsterhoec. In quarum pos- sessione decimarum, vel quasi non hactenus fuimus, necnon et Johannes de Husden et Adelisa uxor sua, qui nobis integraliter partem suam de prefatis decimis in predictis terris, dicte curtis de Monsterhoec, legitime vendiderunt et nos tam partem illam decimarum quam etiam et nostram, immo omnem decimam, sive jus decimandi, quod in predictis terris habuimus, vel aliquatinus habere potuimus, tam jure predictorum, videlicet Johannis de Husden et Ade- lise uxoris sue, quam jure proprio, ipsis nichilominus perfectum consensum prebentibus in prefatos abbatem et conventum de Thosan, ratione prefate redemptionis ac pecunie nobis per- solute, transtulimus ab ipsis libere perpetuo possidendum. Promisimus etiam ecclesie de Thosan premissas decimas garandire et contra quoscuuque, si necesse habuerit, defensare. Insuper renuntiavimus omni juri, seu privilegio. sive a capitulo Sancti Petri Trajectensis, sive a Johanne de Husden et ejus uxore, vel a quocunque supra premissis decimis concesso, vel optento per quod redemptio decimarum predicta a comite Hollandie et a capitulo Sancti Petri predicto confirmata in posterum poterit impugnari, vel aliquatenus infestari. In hujus rei testimonium et cautelam futurorum sepedictos abbatem et conventum de Thosan presenti carta sigillis nostris, una cum sigillis Johannis de Husden et Adelise uxoris sue, necnon et sigillis dominorum Hugonis et Walteri militum de Cruninghe roborata, perpetuo duximus muniendos. Datum et actum anno Domiui M^CC^LXX" sexto, mense Martio, feria quinta ante Ramos Palmarum, apud Trajectum coram capitulo Sancti Petri.
Universis presentes litteras inspecturis, Ghiselbertus, Dei gratia decanus totumque capitulum Sancti Petri in Trajecto, salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra quod nos approbaraus, ratificamus et confirmamus emptionem, sive redemptionem pro certa pecunia ac persoluta factam a religiosis viris abbate et conventu beate Marie de Thosan, cyster- ciensis ordinis, Tornacensis dyochesis, erga Florentium et Wlfardum de Caltendiic fratres, de omni decima terrarum curtis sue, site in Zuudbevelandia, que dicitur Monsterhoec, in quarum decimarum perceptione predicti Florentius et Wlfardus necnon et Johannes de Husden et Adelisa uxor sua, filia Egidii de Cattendiic, laici, actenus extiterunt. Nichilominus ipse Johannes de Husden et Adelisa uxor sua unacum predictis duobus fratribus Florentio et Wlfardo, omne jus percipiendi decimas, quod in predicta terra de Monsterhoec habuerunt, vel habere potuerunt in prefatam ecclesiam de Thosan ab ipsa perpetuo libere possidendum nobis pre- sentibus totaliter transtulerunt. Nos igitur ob favorem ecclesiastice Iibertatis necnon et ordinis cysterciensis, dictam decimam prefatis abbati et conventui de Thosan conccdimns perpetuo possidendam pro recogoitione, seu pacto quod fatione dicte decime a memoratis Florentio,
Wlfardo, Johanne de Hnsden et Adelisa uxore ejus recipere consuevitnus, annuatim videlicet pro novem solidis et quatuor denariis novorum Flandrensium, deinceps a sepedictis abbate et conventu apud prefatam curtem annis singulis ad Vincula Sancti Petri nostris cunctis uuntiis a capitulo nostro ad hoc destinatis, perpetuo persolvendis. In hujus rei testimonium et munimen presenti scripto nostri sigillo capituli roborato prefatam ecclesiam de Thosan duximus perpetuo muniendam. Datum anno Domini M° CC° LXX" sexto, mense Martio, feria quinta antc Ramos Palmarum.
Florentius, comes Hollandie, universis presentes litteras inspecturis salutem. Noverit uni- versitas vestra quod nos approbamus et confirmamus emptionem immo redemptionem, factam a viris religiosis abbate et conventu beate Marie de Thosan, erga Florentium et Wlfardum de Cattendiic fratres, pro certa summa pecunie ipsis iutegraliter persoluta de omnibus decimis, sive jure decimandi terrarum curtis, site in Zuudbevelandia, que dicitur Monsterhoec, in quarum decimarum possessione, vel quasi predicti Florentius, Wlfardus fratres, Johannes de Husdene et Adclisa uxor ejus, filia Egidii de Cattendiic, laici, hactenus extiterunt. Nichi- lominus predicti Florentius ct Wlfardus, Johannes de Husdene et uxor sua, consensum pre- bentibus, omne jus percipiendi deciraas, quod in predicta terra habuerunt, vcl habere potuerunt in predictos abbatem et conventum integraliter transtulerunt. In cujus rei testi- monium presens scriptum sigillo nostro fecimus communiri. Datum in dominica Palmarum, anno Domini M° CC° LXX" secto.
Universis presentes litteras inspecturis Florentius et Wlfardus fratres dominium habentes in Cattendiic, salutem et rei geste cognoscere veritatem. Noverit universitas vestra quod nos delibcratione perhabita, utilitate nostra prospecta, vendidimus dilectis nostris abbati et conventui de Thosan triginta mensuras, vel circiter, decime nostre jacentis juxta terram curtis de Monsterhoec ab oricntali et meridionali parte, pro duodecim libris sterlinghorum, nobis in legali pagamento plenarie persolutis. Ita quod de dicta decima predicti abbas et convcntus, quantum ad proximam messem, libere disponere poterunt, prout eis visum fuerit expedire et supcr hoc eis garanditiam faciemus. Si vero dictas mensuras maris inundatione, quod Deus avertat, salsificari contingat, tunc in aliis decimis nostris, a tali infortunio liberis, recipicnt ad arbitrium presbyteri de Cattendiic et magistri de Monsterhoec decimas con- dignas precio memorato. Insuper sciendum quod de querela quam super decima agnorum de Monsterhoec contra predictos alias movimus, nos plenarie subposuimus arbitrio, sive dicto abbatis de Thosan observaturi inviolabiliter quicquid secundum Deum et conscientiam suam super dicta decima duxerit arbitrandum, ad hoc nos et nostros posteros in perpetuum obligantes. In hujus rei testimonium presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda. Actum anno Domini M° CG* LXX" octavo, mense Januario.
Universis presentes litteras inspecturis Gerardus de Maelstede, filius Gerardi, filii domini Wlfardi militis, quondam domini de Maelstede, salutem et rei geste cognoscere veritatem. Noverit universitas vestra, quod ego provida deliberatione prehabita, omnem piscariam meam de Cortewifjliet cum fundo ejus, jacentem in officio de Cattendiic, habentem ab
525
oriente officium de Wetneldingke, ab occidente officium de Cloetinghe cum omni jure et proprietate, quod et quam in dicta piscuria et fundo ejus habui, vel babere in posterum potui, abbati et conventui ecclesie beate Marie de Thosan bene et legitime vendidi, pro certa pecunie summa, michi a dictis abbate et conventu integraliter persoluta, libere et absolute absque calumpnia et reclamatione qualibet, perpetuo possidendam , promittens eisdem abbati et conventui dictam piscariam, ac fundum ejus contra quoscunqne garandizare, secundum legem patrie approbatam. In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras dictis abbati et conventui tradidi, sigilli mei munimine roboratas. Datum anno Domini M° CC" octogesimo secundo, feria secunda post Letare Jherusalem.
Universis presentes litteras inspecturis, dominus Balduinus de Mare officialis for. ac decanus Zuudbevelandie, Johannes de Nova Terra, Hugo Valkenesse, sacerdotes et curati, salutem et plenam noticiam veritatis. Noverit universitas vestra, quod nos privilegia religiosorum virorum.. abbatis et conventus monasterii de*Thosan, cysterciensis ordinis , Tornacensis dyocesis, a diversis personis, diversis temporibus eisdem concessa, non cancellata, non abolita, nec in aliqua sui parte viciata, sed sana et integra, ac bene sigillata vidimus, tenuimus et diligenter inspeximus, formam suprascriptam de verbo ad verbum plenissime continentes. Nos vero in testimonium inspexionis nostre presenti transcripto sigilla nostra duximus apponenda. Datum anno Domini M" CCC* XI", mense Februarii, circa Valentini Martyris.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1107, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/fe9bdbba-0c10-4190-8b26-dbd8af6e7856/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success