Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 23, S. 54
Pez Î. �?. a44.
Constat omnibus mortalibus, quia haec vita nimium brevis est, sed longa futura. Quapropter Uuilihelmus Comes, considerans haec ita se habere, pro adipiscendo gaudia sempiterna et remedio animae suae tradidit ad sanctum Emmeramum res proprietatis suae^ quas habere videbatur in loco nominato Bersnicha, id est Eccle- siam et casam cum curte atque reliquis aedificiis, cum mancipiis in-i fra domum et manentibus servilibus, terris, pratis, pascuis, et d'unidio foreste, aquis, ¿iquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis vel incultis, quicquid dici vel nominari potest cum omni lucro, quod nunc in eisdem causis esse videtur, vel deinceps, nihil extra dimit- tens, et eaedem causae in eius potestate fièrent, usque dum viveret spse, et coniux eius Engilrada, donee ipsa viveret et quamdiu tho- rum maritalem conservaret et haec omnibus modis firma persistèrent, si sibi haeres non nasceretur. Hoc insuper conplacitans cum Batu- rico ven. Pontífice, ut ad Eskitunam et Uuesin omnia, quae ibi dem praefati Praesulis fièrent, in beneficium ipsius ad dies vitae suae possiderent, et post illorum vitam supradictae res, quae ab eo traditae iunt vel quae in beneficium accepit, per omnia emelioratae ad prae- dictum Dei Sanctum firmiter consistant absque ullius contradictione.
«г» 55
Hanc vero traditionem suscepit Baturicus Epus unacum Erînperto'ad- vocato suo, et testes huiua traditionis per aures tracti sunt: Hilpung1, Fezzilo, Madalhelm, qui et fideiussores vestiturae sunt, Pazrih, Am mert, Mahalfrid, Alaman, Adaluuart, Poso, Reginuuart, Eckeo, Erm- perht, Kerhart, Eccho, Odalhart, Erchanpald, Kerhoh, Vuldar, Uuiii- neim, Trostmar, Eigil, Pillunc, Erinperht, Cotaperht, item Madal- ielm, Engildeo, Odalhart, Uuolfhart, Reginhart, Geuuibald, Erchan- perht, EJlenperht, Sigibald, Albrat, Adalperht. Acta sunt haec ad Sconinouuam monasterium anno dominicae incarnationis 8З4.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 23, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/006b5f1b-84c7-4b5e-9e29-08da347d5ec4/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success