Ludovieus Rex Germaniae quandam Praestariam inter Baturicum Epum Ratiiboo. et Erchunfridum Capellanum su um Ratisbonae in suo Palatio confirmât.
Pez l. �?. i3. Hundil Metrop. I. 150. Edit. Ratislwn.
In nomine domini nostri Jesu Christi, dei omnipotenlis, Hlir- douuicus divina largiente dementia Rex Baioariorum. Si petitio- nibus fidelium nostrorum, quas auribus nostris insinuaverint, hbenter
21
annuimus et eas in dei nomine ad effectum perducimus, et regium morem decenter implemus, et illos in ловй-о servitio promptiores reddimus. Idcirco comperiat industria atque utilitas omnium fide- lium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, quia Erchanfri- dus diaconus, *) atque Capellanus noster, nec non et propinquus suus Baturicus obtulerunt obtutibus nostris quandam cartam prae- slariam, in qua conti nebatur, qualiter Baturicus Epus praestitisset eis ad usum meritum quasdam res ex ratione Monasterii sui sancti Emmerami, quasdam idem Erchanfridus ex suo proprio eidem largita- tis muñere contulerat monasterio, nec non et alias ex ratione eiusdem monasterii eis ad usura meritum diebus vitae eorum concessisset, quae sunt utraeque res in Villa, quae dicitur Hruchinga, quae alio nomine Folinchova vocatur, etiam et in alio loco, qui dicitur Bucbusa cum mancipiis, casis, domibus, aedificiis, terris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, cum omnibus, quae in praedictis locis tam-ex praedicti Erchanfridi donatione, quam et ex ratione eiusdem Monasterii babere videbatur, nec non et in alio loco, qui dicitur Aline h ova hobam unam, et deprecatus est excellentiam nostram, ut super hanc Praestariam Confirmationis nostrae praeceptum fieri iuberemus, per quod diebus vitae eorum firmius et quietius absque alicuius contrarietate ipsas res tenere et possidere valerent. Quorum petitionibus libenter annuimus, et banc auctoritatem confirmationis nostrae eis fieri iussimus, per quam praecipimus atque iubemus, ut diebus vitae eorum ipsas res teneant et possideant, et nullus quilibet Ecclesiastica dignitate praeditus, aut alius quilibet eis de ipsis rebus lillam inquietudinem aut contrarietatem'facere praesumat, sed liceat illis, sicut diximus, diebus vitae eorum usu fructuario ordine tenere et possidere, et post eorum arnborum discessum cum integritate in potestate et dominatione praedicti Monasterii revertantur. Haec vero auctoritas praeceptionis nostrae ut firmior habeatur, et a fidelibus nostris melius conserverur, annuli nostri impressione subter eam ius simus adsignari.
Data XV. Kal. Sepfembris domino nosfro propitio, XVIII. im perii domini Hludouuici serenissimi Augusti, anno VI, regni nostri, mdictione IX. Actum Regenespurch in Palatio nostro in dei no- mine amen.
*) Hic ex Capellano regio post Baturicum faclus est Epus Ratisbont
4 *
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 18, in: Monasterium.net, URL </mom/EpiscopatusRatisbonensis/1438a666-f64d-4c8e-8550-5a60e521efcb/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success