Rex Conradus confirmât quandam commutationem rerum inter Tutonem Epum et
quemdam nomine Etih initam. •
Pez /. �?. 45.
In nomine santae et individuae Trinitatis, Chounradus Dei gratia Bex. Si Dei Ecclesiis, nostro videlicet regimine procurandis dignos adhibere curamus honores, non solum terreni, sed et caelesus regni non dubitamus honore et fastigio nos sublimari. Inde quoque volu- jnus ad singnlarem fidelium nostrorum, praesentîum futurorumque pervenire notitiam, qualiter convenit inter venerabilem virum, Ka- tisponensis Ecclesiae Epum Tutonem, et quemdam hominem no- mine Etih, ut aliquas res eorum inter se pro ambarum opportuni- tate partium concambire deberent, quod ita et lecerunt. Tradidit igitur Etih unacum filio suo Helmperto sancto martyri Emmeramo in pago Suualaveldun, in Comitatu Ernusti Comitis proprietatem suam, qualem yisus est habere ad Alt heim et Papenheim, Pinzwanga et Tetenheim, Uuimereheim et ad Echineperc, vineam cum vinitoribus, nec non Ecclesiam cum aedifïciis; inter haec omnia de terra arabili hobas 27. et mancipia 23. cum curtilibus, agris, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, et cum omnibus ad praedicta loca rite pertinenlibus in manum scilicet Tulonis Epi et advocati sui Immoms in perpetuam proprietatem. Vestitores Puoso, Anno et Kaffolt. Econtra vero retradente eodem advocato Immone unacum manu Epi accepit praedictus Etih et filius suus Helmpreht de rebus sancti Emmerami iuxta fluenta Glana locum nomine Perc, qui vulgo Sintipach vocatur, et Teitinga cnm Ecclesiis, manci- piis 3o. et aedifieiis, terrae arabilis hobas iß. ciim pratis, silvis, mo- iendinis et cum omnibus appenditiis suis similiter ш perpetuara pro
prietatëm; et illius traditionis revestitor est Bupo. Et ut hujùs Con- campii praeceptum firmum stabileque permaneat, manu nostra subtus illud firmavimus, annuleque nostri impressione sigillari iussimus.
Data IX. Kalendas Junii, anno incarnationis Domini 914. Indi-
ctione II. anno vero Regis Chounradi tertio. Actum ad Forcheim
ia Dei nomine íeliciter amen.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 68, in: Monasterium.net, URL </mom/EpiscopatusRatisbonensis/2fd2bdb7-cd7e-4f59-9942-1ed9037b2c32/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success