Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 331, S. 543
Cessio possessionum in Saemting facta ab Hermanno milite de Mannstorf.
Nos Leo^ miseratione divina Ratispon. Epus universis presencia inspecturis volumus esse notum, quod cum Hermannus miles dictus de Mannstorf recognoscens, quod de persona Ratisponensi Ecclie atti- neret, et per matrimonii Copulam se quoad prolem alienaret ab eadem, et volens de suis facultatibus alienationis hmoi compensationem fa ceré, de possessionibus, quas a Ratispon. Ecclia feodi titulo tenebat, cessit cum solempnilate debita, que consuevit in talibus adbiberi, possessionibus in Saemting, solvehtibus annuatim 4З Scaffas tritici, decern videlicet siliginis, decern et octo pisar, duas avene, tredecim hordei, et denar. Rat. quatuor tt. et munitioni, quam construxerat ibidem, ita, quod. munitio ipsa destruatur, et alia nullatenus construa- tur, et locus munitionis et possessiones supradicte per nos et Suc- cessores nros alienentur nullatenus a Ratispon. Ecclia feodali titulo vel quocunque alio, sed ad mensam Epi pertineant in futurum. Quia vero pecuniam non habuimus, unde devotionem dicti militis posse- mus remunerare, pro meritis dilecte in Xpo Agnes priorissa et Con- ventus see Crucis Ratispon. dederunt in recompensationem devotio- nis predicte pro munitione et loco ipsius et possessionibus sepefatis 210 tt. denar. Rat. et quia supradictus H. unacum . . . Judice de Ahbach emerant a nobis pro 60 tt. den. Rat. decimam Vini in pa- rochia Ahbach sitam, quoadusque nos vel Snccessores nri ipsam reeineremus ab eisdem, pro pecunia jam predicta, idem Hermannus receptis 3o tt. Rat. a priorissa et Conventu superius nominatis, ces sit medietati décime supradicte, et earn priorisse et Conventui dédit èt tradidit auctoritate nra et Consensu Capli nri, nec non ministe« rialium et aliorum, quorum intererat consentiré, hoc adjectû pacto, quod nos et Successores nri habeamus liberam facultatem, a priorissa et Conventu sepefatis locum munitionis cum possessionibus superius nominatis pro 210 tt. Rat. den. et medietatem supradicte décime pro' 3o tt. Rat. reemendi. In cujus rei testimonium presentes litteras Si- gillorum, nri videlicet et Capituli Rat. nec non Consiliariorum nro- rum -Canonicorum, dnorûm Altmanni prepositi, Alb. decani, Magrt Ulrici Scolastici et Ulrici de Dornherch nri Vicedni: Laicorum vero, Chunradi de Erenvels, Chunradi de Hohenvels, et Paldwini de Pa'r- bing militum, ac Sighardi de Eglofsheim, et priorisse ac Conventus
66
predictorum munimine placuit roboran. Dat. Ratispone anno dni 1271. KaL Martii.
Undecim Sigilla laesa adpendent, isto Hohenvelseri avulso: Sigillum Era- velseri est équestre cum rhombis in pectore.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 331, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/416f9841-b571-4d17-836b-d35cf61fe7b2/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success