Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 175, S. 271
Traditio Mancipiorum ad Monastcrium superiua crga annuum censum.
In nomine sánete et individué Trinitatis. Notum sit omnibus sánete Dei Ecclesie fidelibus presentibus et luturis, qualiter liberi ho mines divino instinctu sapientique consilio usi, cum Deo serviré et appropinquare vera sit libertas, se ipsos omnemque posteritatem suam libera potentiqne manu et absque omni contradictione super [altare sánete Dei genitricis Marie in superiori monasterio pro remedio atque salute anime sue delegantes tradiderunt, eo videlicet pacto et racio ne, ut quilibet eorum vel de posteris vir sex, et mulier quatuor num- mos ad prefatum altare per singulos annos persolvant et ab omni alia exactione liberrimi permaneant. Ad cujus tradicionis robur et atte sta tionem subscripti per aures in testimonium tracti sunt: Oudalricus propositus, Adalhart de Pusenchoven, Perthold de Salaht, Sihot de Salaht, Rudiger, Rupreht de Salaht, Sibot de Trubelingen, Pernolt de Pusenchoven. Facta sunt autem hec anno incarnationis dominice Il77. indictione X. régnante Imperatore Friderico, dna Hadeuuige abbatissa memórate Ecclesie presidente, majore Palatino Ott one yocato, sub prepósito Oudalrico et carnerario Friderico.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 175, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/5cba7f04-07fe-40ab-b945-0245a6358851/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success