Confirmatio Regia jurium in Comitatu Tknmstauf Ecclesiae Ratisbon. competentium.
Nos Rudolphus Dei gratia Romanorum Rex, semper auguslus. Ad universorum sacri Romani Imperii fidelium notitiam volumus per- venire, quod venerabilis Ratisponen. Epus, Princeps noster dilectus jire Majestatis acdedens presentiam asseruit et asserendo affirmabat, quod ipsa Ecclesia Ratisponenäis a sue fundationis primordio Comi- tiam in Thumstaufe, cum omnibus juribus et pertinentiis *uis, judicio sanguinis et banno, piscariam a ponte Ratisponensi usque in flumen Chesnach, conductum per danubium a Ratispona usque ad Chesnach, et per terras ex altera parte danubii versus Thumstauf usque ad hec témpora sine omni questione et impetitione tenuit, et absque alicujus injuria possedit pacifiée et quiete, petens a nobis, ut Comitle, bonorum et jurium talium possessionem ipsi Ratisponensi Ecclesie confirmare auctoritate et benivolentia Regia dignaremur. Nos itaque, quorum interest, omnium devotorum et fidelium Imperii, et precipue Principum, quorum presidio ipsum sufmlcitur imperium, dignitates extollere et ipsorum profectus frucluosius promoveré, pre- dicta omnia ipsi Ratisponensi Ecclesie, sicut ipsa hactenus ea pacifice et quiete, legitime atque juste tenuit et possedit, auctoritate Regia confirmamus, dantes has nostras litteras Regie Majestatis Sigilli cha- ractere consignitas in testimonium super eo. Datum Egre V. Ka- JendasFebruarii, Indictione XIII. anno 1285. regni vero nri anno XII.
Sîgillum majestat. adpendet.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 400, in: Monasterium.net, URL </mom/EpiscopatusRatisbonensis/61699f69-65e2-4513-8278-315454cac755/charter>, accessed at 2024-11-13+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success