Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 188, S. 303
Comissorium papale ad tuenda jura Parochi in Rickofen contra Coenobium
Waideibach.
Innocentius Epus servus servorum dei, dilectis filiis .. abbat! Sei Emmerami, E. prepósito et C. Canónico Ratisponen. salutem et aplcam Bened. Ex conquestione dilecti filii Wernardi plebani de Lentechoven (hodie Riekofen,) nro est apostolatui reseratum, quod.. abbas et fratres de Walerbach Ratisponen. diócesis mansum unum, qui dos Capelle sue Tagmeringen (Taimering) in illis par- tibus nominatur, indebite ipsi subtrahunt, et illum presumunt contra justiciam detinere; cumque coram dilectis filiis, Choro Ratisponen. plebanus ipse suam posuerit aliquando questionem, dicto abbate ad appellationis subsidium convolante, quam non fuit sicut proponitur prosecutus, suam nondum potuit.justiciam obtinere, unde ipse quoque ad octavam Epiphanie, que jam preteriit, aplcam sedem appellans terminutn provocationis ab abbate interposite coaretavit: idem etiam abbas dicto plebano super deeimis Ville prefate injuriosus existere dicitur et molestus, volentes auteni, ut jura sua serventur singulis illibata, cum nobis non constiterit de premissis, causam ipsa m vobis duximus committendam per aplca scripta mandantes, quatinus voca- tis ad presentiam vestram, qui fuerint evocandi, et inquisita super premissis diligentius veritate, quod canonicum fuerit, remoto appel
36
282
latíonís obstáculo, statuatis, facientes quod statuent» per Censuram
Ecclesiasticam firmiter observari, nullis litteris, veritati et justicie pre« judicantibus a Sede aplca impetratis. Quod si omnes hüs exequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea mchilominus exequantur. Dat. Lateran. III. Non. Martii, Pontificatus nri anno secundo.
Plumbum. Innocentius PP. III.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 188, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/68bfaf34-b4b8-42cc-8e18-fb8a73bc12ea/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success