Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 42, S. 80
Karlomanuus тех confirmât quandam Complacilationem inter Hittonem ALbalem Lunaelacensem, et Monachos ejusdcm Monasterii.
Fez I. c. 26.
In Nomine sanctae et individuae Trinitatis, Karlomannus divina favente gratia rex. Si enim fructuosas complacitationes circa casas Dei fieri consentimus, non solum temporaliter nobis proluturum esse credimus, verum etiam ad aerernam vitam féliciter perveniendam no bis perfructuosum esse liquidó non dubitamus. Idcirco notum sit omnibus sanctae Dei Ecclesiae nostrisque, scilicet praesentibus et lu- turis, quoniam quidam venerabilis ac dilectus Abbas noster, nomine Hitto petiit culmen serenitatís nostrae, ut sibi liceret, quandam com- placitationem agere cum Monachis in Goenobio, quod Mariinseo dicitur, consistentibus, quod etiam constructum esse videtur in ho nore В. Michaelis Archangeli Domini nostri Jesu Christi. Nos autem petitionibus libenter illius aurem accommodantes, permisimus iia fieri, sicut rogavit. Et ideo praefatus Abbas cum manu Advocati sui tradidit ad supra dictum Monasterium proprietatem suam, qualem visus est habere in loco, qui dicitur Sulzibach cum mancipiis V. cum domibus, et caeteris aedificiis, cum terris, agris, pratis, viis, et1 inviis, pascuis, silvis, aquis, aquarùmque decursibus, et cum omnibus integritatibus suis. Econtrà verô tradidit advocatus S. Michaelis, no mine Ato, memorato Abbati cum consensu et licentia omnium fra- trum in eodem coenobio consistentium, omnia beneficia, quae Perh- trammus presbyter cum sua proprietate complacitavit, ut usque ad finem vifaé suae haberet; id est: ad Keklngon, et ad Erlaíá, et Chauinga, et Osteringa, cum omnibus locis illuc aspicientibus, et cum omnibus integritatibus suis; id est: cum mancipiis utriusque se- xus, cum domibus, et caeteris aedificiis, cum terris cultis et incultis, agris, pratis, pascuis silvis, aquis, aquarùmve decursibus; omnia veró haec prae- dictus Advocatus Hittoni Abbati tradidit, ea ratione, ut post obitum me in ora t i Prcsbyteri usque ad finem vitae suae in proprietatem haberet, at- que possideret, et post disccssum ejus omnia cum integritate ad praefa- tum coenobium converrerentur meliorate, sed pro firmiiatis gratia idem Abbas poposcit serenitatem nostram, ut praecep'um nostrum superad- deremus, ut illius complacitatio firma et inconcussa persistere poruis- set. Nos vero voluntafiè pctitionem illius suscipientcs, per hoc prae
sens praeceptum nostrum sancimus, atque jubemus, ut quod ille ad jam dictum Monasterium tradidit, hoc deinceps perpetualiter illuc aspiciat, et quod ipse Abbas ab eodem coenobio suscipir, hoc omni bus diebus vifae suae habeat, teneat, atque possideat in proprielatem cum omni integriiaie sua, ea videlicet ratione, ut post obitum illius redeant cum omnibus adjaccntiis suis meliorata ad praefatum Mona* 5íerium, nullo unquam successore nostro hanc traditionem interrura- pente,- sed Юео auxiliante perpetuis temporibus salva et inconcussa permaneat. Et ut haec auctoritas praeceptionis nostrae per cuneta futura saecula inviolabilem in Dei nomine obtineat vigorem, manu propria nostra subter earn coniirmavimus, et annuli nostri impressione sigillari jussimus. Data V. Id. April, anno Christo propitio III. Domni Karolomanni piissimi Regis in Bawaria, et Ц. in Italia, indictione XII. Actum ad Otingas cum Regina in Dei .Nomine, Amen. , .
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 42, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/8203480b-1104-4d9b-a5e5-2c4713a646fd/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success