Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 223, S. 357
Ulricus et Foppo de Geltolfing recuntiant praedio in Talmassing ab ipsis impelíío.
In nomine sánete et individué Trinitatis amen. Chunradus dei gracia Katisponensis Ecclesie Episcopus omnibus in perpetuum. Tractatibus auetoritate nostra confirmandis provisum contra ohlivioni»
Brrorem et hominum calumpnias, scriptis eos tanto lucidius eommeri* daros exponimiis, ut ea lilis contra presentes tutamen et contra pó steros sint cautela. Igitur cum venerab. in Xpo frater Kapoto abbas et conventus Ecclesie Pi ulensis predium quoddam inTalmaezingen émissent «pud honestum mihtem Ekebertum de Ekenmul dapiierum, ducis Bawarie, soroiii ejusdem Ulricus et Poppo fratres de Geltolvin- gen ¡mpeiere ceperunt eos pretexto, hereditatis materne, asserentes, qnod mater ipsorum juri, quod in eodem predio habebar, nunquain » renunciasset, et ex hoc ipso constaret, eos in eodem predio jus habere. Predicli vero abbas et conventus fugientes lites, licet renunciatio pro- bari potuisset et licet dictus Ekebertus abbatem et conventum et eo- ruru Ecclesiam eximere debuisset et potuisset a predictorum fratrum impeticione, tarnen eligentes minus malum fore, pacem aliquanta pe- çunia comparare, quam litigando per expensas et alias lesiones majora dampna incurrere, prenominàtis fratribus de Geltolvhigen dederunt. XVlI. libras denar. et ípsi versa vice renunciaverunt omni juri, quod habebant vel habere se putabant in predio pretaxato. Acta sunt au-.' tem hec publice coram nobis et iüustri Palatino Rheni, duce Ba warie Ludowico in plácito ejusdem Nivvenhusen anno incarna- tionis dominice MCGXXIH. t Indict. XI. et ut rata permaneant in perpetuum nullius unquam perturbanda, dolo aut violentia, presens scriptum inde confectum Sigillis nostra et Ducis predicti et subno- tacioné testium fecimus muniri. Testes autem hii sunt, Clerici: Ulricus Vicedominusj Heinricus de Lerchenveit Canonici Ecclesie nostre, Rudiger de Ufhusen Canonicus vet. Capelle, HaerUvicus Schückel Canonicus sancti Johannis, Chunradus Metzinger. Laici: Kalhohus Comes de Kirchperc, Comes Otto de Mosen, Henricus de lapide, Ratoldús de Perge, Poppo de Geltolvingen, Ekebertus dapi- fer de Ekenmul, Chunradus de Schroteshoven, Karolus de Egelol- vesheim, Eberhardus de Turtenvelt, Eberhardus de Kirhpach, Fride- ricus cellerarius de Stouffe, Gebehardus Groul, Henricus Scheffel, Chunradus de Sclürlingeji et alii quam plures, Dat. Ratispojie III. Id. Dcecmbris.
>** 537
.r- Num. CCCLIV. Circa annum iaa3. Ex Original!.
¿pus Passav. confirmât Commotationem infer Epum Ratisbon. et suum Capitnluia
de Parochia Pechlara fa �? ta m.
In nomine dni amen. Gebehardus dei gra Pataviensis Ecclie Epusr et Universum ejusdem Eccb'e Capitulum omnibus in perpetuum. Cum Ecclia Pechlarn ad Capitulum Ratisponense cum jure patronatus, quod eidem bone memorie Conradus Ratisponen. Epus contulit,- ct çoncessione Predeccssorum nronim Ecclie Patav. Eporum sic bactenus pertintiit, ut perpetuum Vicarium ad earn a nobis confirmandum pre sented parte reddituum competente eidem relicta, reb'quis ad cultum Vinearum ejusdem Capituli vel in alios usus pro sua Volúntate conver* tendis, postülatum a nobis, quatenus idem jus in dnum suum Conra- dunv Epum Ratisponen. Consanguineum nrum et in Successores com- mutatione canonice translatum in Ecclia prenotata eidem Epo suisque Successoiúbus nri Consensus et Concession's auctoritate perpetuabter confirmaremus. Quiaigitur justis petentium desideriis promptum pre- bere nos condecet assensum, petiiioni dicti Capituli annuentes dictam Eçciiam venerabüi in Xpo fratri Chunrado Epo Ratispon. Consan guíneo nro suisque Successoribus sub tenore predicto concedimus et confirmamus, ita videlicet, ut perpetuo Vicario ad ejus vel Successo- rum suorum presentationem a nobis vel nris Successoribus instituto portionem relinquat de redditibus EcdLie, quantum viderit expediré, ordinavimus de residuis, quod Epli mense utile visum fuerit et ho- nestum. Et ut hujus Concessions rata maneat Confirmado, Sigillo- rum nrorum corroboravimus impressione, Testes autem sunt hii: Kat. liobus arcbidiaconus, Hainricus ,Scolasticus, Siiridus Weiso Archidia- «onus et Eberhardus de Joliannsdorf.
Duo S'tplla Epi, et Capituli sut cum S. Stephano laesa aipendent.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 223, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/9b9099bc-00cf-4989-b956-6b633fbc42f0/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success