Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 26, S. 56
3aturicua Epus ex ratione suae Ecclesiae saocti Petri et saneti Emmeram! cum Ucciaudo i quaedain concambiat,
Pez l. e. 252.
Placuit atque convenit inter venerab. virum Baturicnm Rega- ftesburgensis Ecclesiae Epum, et illustrem virum Ucciandum, ut
aliquas reff pro cowmruni utilitate inter se commntare deberenf, quod ita et fecerunt. Dedit igitur praedictus ven. Epus Baturicus ex ra- tione Ecclesiae suae sancti Petri et sancti Emmerami unacum con sensu fratrum ibidem degentium, etiam per licentiam domini Hlu- douuici gloriosi Regis Ucciando ad suum ad habendum in loco, qui djcilur Mahalgozzinhovon mansos tres cum Ecclesia ibidem coii- sfructa et cum reliquis aedificiis desuper positis, cum tern's, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, quicquid in praedicto loco habere Visus est. Et e contra memoratus Ucciandus ex suo proprio, praescripto vener. viro Baturico Epo ad partem supra dictae Ecclesiae suae in loco nuncupante Atinhard mansos VI. cum casis et reli quis aedificiis et curtiferís, cum terris, pratis, silvis, pascuis, aquis, aquarumve decursibusy quantumcunque in eodem loco habere Visus fuit. Unde et duas eommutationes pari tenore conscriptas inter se fieri et aflïrmare rogaverunt, ut unusquisque lioc, quod a pare suo ac- cepit, ab hodierno die et tempore teneat atque possidçat, vel quic quid exinde ob utilitatem vel commoditatem faceré vel iudicare vo luerit, liberam in omnibus habeat potestatem faciendi, et taliter inter eos convenit, ut si fuerit post hune diem ullus ex ipsis aut alia quae- libet opposita persona vel emissa, quae contra hanc commutationem, de qua duae cartulae uno tenore conscriptae esse videntur, venire tentaverit aut eam infringere voluerit, inférât parti, contra quam li tem intulerat, auri libras II. pro muleta, et sua repetitio nullum ob- tineat effectum, sed praesens commutatio omni tempore firma perma- neat cum stipulatione subnixa. Actum Reganesburg Civitate sub die V. Kai. Septemb. anno IV. propitio Christo regni domini Hludouuici Regis in orientali Francia, indict. XV. in dei nomine féliciter.
Signum Ucciandi, qui hanc commutationem fieri et affirmare rogavit. Signum Meilonis. Signum Alberali. Signum Suuarza- lohi. Signum Odalfriti. Signum Hugolfi. Signum Herardi. Sig num Billungi. Signum Berhtoldi. Signum Alberici. Signum Ran- dulfi. Signum Adalperti. Signum Uuolfharii. Signum Grimoni. Signum Egilolfi. Signum Rodperti. Signum Ogasti. Signum Uuic- conis. Signum Unlazi. Signum Albuni. Signum Hildrici. Domi- nicus clericus iussus scripsit.
^ 36 ^
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 26, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/a570e5b6-3af8-4c10-aeab-f016fbe5652f/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success