Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 19, S. 50
Rex Ludouîcus donat fs. Fetro et Emmerame seu Ecclesiae Ratisboncnsi — cui Epus Baturicus praeest— res proprietatis suae in Austria (Oppidum Pechlariense cum tractu^ scilicet locum, ubi antiquitus fuit Castrum Herilungoburch cum, reliquis adiacentiis in circuitu, quarum rerum termini describuiitur.
In Nomine Domini nostri Jesu Christi, Dei Omnipotentis, Hlu- douuicus divina lávente gratia rex Bajoariorum. Si liberalitatis no- strae muñere de beneficiis, à Deo nobis collatis, locis Sanctorum quiddam conferimus, id nobis procul dubio ad aeternae remuneralio- nis praemia capessenda prol'uturum liquido credimus. Proinde com« periat omnium fidelium Sanctae Dei Ecclesiae, nostrorumque, prae- sentium scilicet et futurorum industria, quia nos pro mercedis nostrae augmento concessimus Sanctae Reginesburg, civitatis Ecclesiae, quae est constructa in honore S. Petri, Principie Apostolorum, et S. Emme- rami, ubi etiam idem beatissimus martyr Christi corpore quiescit hu- znatus, cui praesenti tempore venerabilis Baturicus Episcopus, auctore Deo praeesse videtur, quasdam res proprietatis nostrae, quae sunt in provincia Avarorum, id est locum, ubi antiquitus Castrum luit, quod dicitur Herilungoburcb,*) cum reliquis adiacentiis in circuitu, qua rum terminia sunt ab eo loco, ubi Erlana in Danubium cadit, sursum per ripam ejusdem fluminis usque ad locum, qui dicitur Erdgaste- gi, et ab eodem flumine in orientali parte usque in medium montem, qui apnd Vuinades Colomezza **) vocatur, ubi in duabus arboribus evidentia signa monstrantur, et ab eo loco, à parte Aquilonis usque in Danubium, et ad meridiem et occidentem per verticem montis, sjeut evidentia arborum signa demonstrant, usque ad supradictum lo cum Erdgastegi. Has itaque res cum Sclavis ibidem commanen- ,tibus, cum doraibus, aedifieiis, terris cultis et incultis, pratLs, paseuis, sil vis, aquis, aquarumve decursibus, adiacentiis, perviis, exitibus et re-
*J Harlutigeburchy hodie Harlanden, quae villa ab oppîdo Pechlarîensî circiter dimidia hora in meridiem distat. R. P. Hieron. Pez. Tom. II. Scriptorum Au- striae Dissert. II. pag. XXIII.
**) Hodie Kalmünzberg S. Ottiliae, Ecclesia ¡Dsignis ab oppido Pechlariensi cir citer tribus et dimidio milliaribus in occasum distans. R. P. Hieroa. Pez* Тош. II. Script. Austriae. Dissert. II. pag. XXIII.
jrressibns, quantumcunque infra pracdicta terminia continentur, totum et integrum praedictae Ecclesiae perpetuó ad habendum concessimus, et de nostro jure in jus et dominationem ejus liberalitatis nostrae mu- nere contulimus, ita videlicet, ut ab hodierno die et tempore, quic- quid de praedictis rebus, et mancipiis Rectores, et ministri memoratae »edts ob utilitatem et commoditatem ejusdem Ecclesiae faceré, vel judicare voluerint, hbero in omnibus perlruantur arbitrio, laciendi quicquid elegerint. Et ut haec largitionis nostrae auctoritas per curri cula annorum inviolabilem , atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter eam ürmavimus, et annuli nostri impressione signari jiissimus.
Signum Hludouuici Gloriosissimi Regis. (Monogramma.)
Adalleodus Diaconus ad uicem Gauzbaldi recognovi.
t Hludouicus rex.
Data II. Non. Octobris Anno XVIIII. Imperii Domni Hludouuici Pii Serenissimi Augusti, et Anno VII. Regni nrj indictione XI. Actum Reginesburg Civitate in Dei nomine ieliciter Amen.
SigHlum intus imprcssum illaesum extaU
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 19, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/c2ec7dfe-049e-4109-b7df-7d4f1b163a4f/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success