Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 138, S. 222
Jfenricus Epes Rat. confirmât funduiionem Praepositiirac Schamhaupten.
Ex Mon. Bote. XVII. 295. item afud Hund. Ш. 196. Edit. Rat.
In nomine sánete et individué Trinitatis, ego Hainricus Dei gratia Ratisponensis Epus Xpi fidelibus in perpetuum. Noverit om nium fidelium presens etas, et successura posteritas, qualiter ego Hain ricus Dei gratia Ratisponensis Epus predium, quod dicitur Scharn- hob suscepi, et Successoribus meis Epis pie et intemerate tenendum at que tuendum reliqui. Quedam enim nobilis vidua Gerdrudis no
•sjr» 201 «^*<
mine cum única filia sua Luicarde seculo renunciantes et Deum ñ- cultatum suarum heredem esse cupientes, pro salute animarum sua* rum parentumque suorum tradiderunt ad altare sancti Petri íh Civb tate Ratíspone presente clero et populo1 predium suum, quod Scham« habt dicitur, et omnia seu in terris, sive in silvis, aut in aquis, vel mancipiis, atque in omnibus, que hereditario jure possidebant, ea vi delicet condicione, quatenus regulares Canonici secundum regulain sancti Augustini ibidem ordinarentur et ordinati inviolabiliter conser- ventur, quibus etiam necessaria de predictarum rerum reddiiibus шь nistrentur; ipsi autem regulares Canonici in obedientia et tuitione Epi Ratisponen. permaneant ac liberam potestatem, Prepositum seu etiam Advocatum eligendi, habeant, qui Advocatus defensor, non gravator Ecclesie debet existere, nec ad posteros suoa hereditario jure, nisi ex Consensu Prepositi, poterit ipsam advocatiam transmitiere. Nos quoque cum consilio Çhori et Ministerialium nostrorum piam devotionem ipsarum adjuvantes et locum in melius crescere cupien- tes, pro remedio anime nostre, successorurnque nostrorum Parochiam ipsam, in qua ipse locus situs est, cum omnibus appenditiis suis, vi delicet Capellis suis in Pretenhule,1 in Gainwartsdori, Megi- nerstorf, in Winden, in Pondorf, in Tanehusen, in Schafs- hule, in Sandrat st orf, et decimis totis et indivisis perpetualiter habendam ipsis contulimus. Sepulturam quoque omnium de Epatib nostro, qui earn postulaverint, libere habeant, decimamque de labo« ribus propriis et animalibus nujli omnino persolvant. Precipimus etiam, ut fratres inde apostatantes Apostólico et Epi, nisi resipuerint, anathemati subjaceant. Si quis vero Epus, quod absit^ predictam Schamhauptensem Ecclesiam perturbare, aut bona vel advocatiam ejus inbeneficiare, aut jura mutare vel cassare voluerit, si non resi- puerit, divine ultioni subjaceat, et fratribus ejusdem Ecclesie Sedem aplcam appellandi et ad ipsam confugiendi, atque ita a dominio et pot estate Ratisponensis Ecclesie discedendi libera erit facultas, vel ipsa hereditas ad próximos redeat heredesi Et ut hec talis traditio et institutio indubitata et inconvulsa futuris maneat temporibus, hane inde cartam conscribi et Sigillo nostre auctoritatis precepimus muniri. Hujus autem traditionis et institutionis testes sunt more Bauuarorum auribus tracti: Albertus decanus, Gotfridus capellanus, Wolf herus cu- stos, Idungus magister scolarum, Hainricus capellanus, Pertholdus ee- lerarius, Rupertus de Tanne, Pertholdus de Cambe. Laici vero sunt hii: Otto urbis preiecms et ülius ejus Hainricus, Liutoldus Comes,
'26
2o¿ or atio Comes et frater ejus Heinricus, Ernsto fílius Marchionis Leopol-
di, et alii plures. Data anno ab incarnatione Domini n37.
indictione X. quarta Kalendas Mali.
Cum Sigillo Epi intus impresso,
i _____________ *
Num. CCXV*. и 38. 28. Sept.
Henriius Epui Rat. prim um. constituit advocatum Monaiterio Rohreim, in persona
Gebehardi Comitis de Abensberg.
Ex Mon. Boic. XVI. 106.
• In nomine sánete et individué Trinitatis, Henricus Dei gratia Ratisponensis Epus omnibus Xpi fidelibus tarn iuturis, quam presenti- bus. Quia nostri juris et officu, omnibus nobis commissis debite sol- licitudinis curam impenderé, nos quidem in Rorensi Ecclesia pro pter petitionee et violentiam advocatorum hactenus advoca tum decli- navimus, sed nunc ob injuriam et violentiam non solum extraneorum, sed etiam propriorum mutato consilio advocatum assumere delibera- vimus; famuli enim ejusdem Ecclesie post predas et contumelias in tantam audaciam proruperunt, quod etiam in mortem ipsius Prepositi conspiraverant, proinde nos ut illorum perversitatem refrenemus et ceterorum injurias propulsemus, prefate Ecclesie advocatum assumen- tes, formam ipsum eligendi et statuendi, sed et modum juris ipsius prefigimus. Te igitur Geboarde, ad quem nichil penitus de jure su- prafate Ecclesie aut possessionum illius aliquo modo respiciebat, una- nimi congregationis illius consilio et assensu ad tutoris et actoris of ficium, et hoc pro remedio anime tue, si tibi placet, assumimiis, of ficium commendantes, non beneficium concedentes. Hoc autem of ficium nunquam hereditario jure ad filios tuos, aut ad cognationem tuam descendat, sed nee ad te ipsum pertineat, nisi quousque Eccle-' siam illam, et que illius sunt, fideliter et utiliter tueri volueris, tu vel fka posteritas sub eodem tantum jure includenda. Quodsi ad mole- stiam exaetionum questus gratia deviaveris, sit libera facultas Prepo-' sito, deliberate consilio te amoveré et alium, quem utilem providerit, substituere. Annis autem singulis circa festum beati Michaelis placi- tum in celia, ubi Prepósitos voluerit, cum familia Ecclesie habeas; et siquid de compositionibus injuriarum accesserit, hujus rei tertia pars te contingat, et due fideliter Ecclesie reserventur: in die vero placiti
203
de collecta famille claustralís modius tritici, et porcus ad estimationem 40. nummorum, et 5. anseres et 10. galline, et uraa una medonis et una vini et due zerevisie dentur, et de hórreo fratrum equis bis se- xaginta manipuli avene ministrentur. Huic actioni interluerunt pre sentes fratres Adelbertus decanus, Gotfridus Capellanus, Woliherus custos, Idungus magister scolarum, Heinricus Capellanus, Pertholdus cellerarius, Rudpertus de Cambe, Pertholdus de Cansa. Laici autem, qui aderant, sunt hi: Otto urbis prefectus et filius ejus Henricus, Henricus Comes de Wolírateshusen, Ernistus Comes de Hohenburc, Oudalricus de Steine, — Oudalrieus Vicedominus et filius ejus Ou-
dalricus, Sigehardus de Eberspiund et filius ejus Sigehardus, et
plures alii. Acta sunt hec anno ab incarnaüone Domini 11З8. la- dictioae XI. quarto Kal^Octobris.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 138, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/ca40a332-bbe8-4153-a8e7-c70ff6c68f9e/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success