Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 277, S. 458
Epus Albertus confirmât Statutum, quo Canonicus veterls Capellae in Canonicum cathcdralis Ecclesiae ele �? tus privandus est Canonicatu in veteri Capeila«
• In nomine dni amen. Albertus miseratione divina Ratisponen. Epus, dileetis filiis decano et Capitulo veteris Capelle ealutem, et ve- ram in dno caritatem. Cum a nobis petitur, quod justum est et ho- nestum, tarn vigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per solli- citudinem Officii nri ad debitum perducatur effectum. Cum igitur, sicut ex parte vestra intelleximus, accedente consensu dni Heinrici prepositi vestri deliberatione provida duxeritis statuendum, ut qui- cunque de gremio Ecclie vre ammodo in futurum ad majorem Eccliam Ratisponen. electus fuerit in Canonicum, et electioni de se facte con- senserit, eo ipso statim tarn de jure, quam de facto privatus sit in Ecclia vra tarn de Canonicatu, quam prebenda: quicunque vero de gremio Ecclie vre ad aliquam aliam Eccliam kathedralem electus fue rit in Canonicum, et electioni de se facte consenserit, et de vra Ec clia sc ad ipsam kathedralem Eccliam transtulerit, residentiam in ea continuam faciendo, eo ipso statim in Ecclia vra tarn de jure, quam de facto privatus sit tarn canonicatu, quam prebenda: Nos favore facti tarn salubris, et vris precibus inclinati, quod super hoc a vobis factum est, ratum et gratum habentes, statutum ipsum auctoritate nra confiiv mamus, et presentís script! patrocinio communimus. JNulli ergo om- nino hominum liceat, hanc paginam nre Confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre- sumpserit, indignationem omnipotentis dei, et beatorum Petri et Pauli aplorum ejus et nram se noverit incursurum. Datum Ratispone Idus Juni i, апдо dominice Incarnationis 125З.
Sigillum Epi adpendet.
Nuni. CGCCLXI. 1253. 19. Dec. Ex Original т.
Concordia facia a Ducibus Bavariae Ludovico et Henrico .cum Episcopo Ratisbonensi.
In nomine domini amen. Ludewicus, Heinricus germani dei gra Pal. Comités Rheni, duces Bawariej omnibus in perpetúame Cum semina inîmici humani generis inter Eccliam Batispon. et dnum Albertum venerabilem Epum ipsius ex una parte, et dnum Ottonem felicis recordations progenitorem nrum, illustrem quondam Pal. Com. Reni, ducem Bawarie ex altera germinassent in visos fructus discordie in diminutionem divini cultus et jacturam gravem totius- terre, nos eo subía to de medio de salute terre cogitantes, per pacem et concordiam occurrere disposulmus malí», que predictus immicus hominum per discordiam procurarat, et inivimus Concordiam cum eodem dno Epo per subsequentia declaratam. Et quia dampna sunt cause discordia* rum, ut sincerior fieret concordia, universa dampna et injurias, nobig et nris ab eo illatas, et ipse versa vice sibi et suis a nobis et amicig irrogatas remisimus alternatim, et universis, qui nos cum prefato Epo et propter eum occasione gwerrè inter nos hactenus habite dampni» ficarunt, et econyerso ipse Epus, qui eüm €t suos unacum genitore nro et nobiscura et propter nos in ipsa discordia offenderunt, reddi- dimus utrimque gratiam nostram integraliter et restituimus omni juri, quod habere ante ejusdem gwere principium videbantur. Item uni, versa Castra et munitiones Ecclie Ratisponen. que genitor noster, et nos hucusque retinuirnus occasione ipsius discordie occupata, cum hominibus, possessionibus et omnibus attinentiis suis integraliter Ecclie restituimus; Castrum vero in S pert en cum omnibus suis attinentiis Epus de consensu Capituli sui et ministerialium Ecclie nobis assignavit,. et si forte aliquid vel aliqua cuiquam de his obli gate sunt, absolvet, et auctorem, quod vulgariter dicitur G wer, pre, dictorum se nobis secundum justitiam constituet, et nosi cum atti nentiis suis infeodabit, cum super hoc a nobis fuerlt requisitus, et ad observationem predictorum Successores ejus erunt nobis et nris heredibus obligati. Item nos et heredes nri non impediemus Epum et Successores ejus, quando Castrum in Tyspach, qualiter et quando voluerint, reformetur, et forum ibi plantetur non munitum, ubi volue» rint, preterquam in loco prístino inter valla, inter que prius fuerat collocatum, nisi forte ampliorem eis gratiam super hoc fecerimus in futurum. Item homines cujuscunque conditionis, sexus yel etatis Eccbe Ratispon. attinentes a genitore nro vel a nobis in Castris ;vel
^ 438
munítionibüs, vel villís seu agrículturis recepti et e converso homi nes nri ab Epo recepti liberam habeant facullatem ibidem, ubi re cepti sunt, manendi, vel ad dominos suos cum bonis suis revertendi, modo nullo, nec minis, пе�? promissionibus retinendi: de;nceps autem a tempore istius Concordie neuter nrum recipiet hominem alterius sine ipsius dni Consensu et Volúntate; neuter quoque nrum recipiet quemquam, nec fovebit suum vel alienum in dampnum alterius et gravamen. Item siqui hominum noslrorum et Ecclie simul matrimo- nium contraxerunt, illi simul stabunt: Si vero inter aliquos contracta sunt sponsalia de futuro, in arbitrio illorum erit, ab invicem recedcre * vel pariter commanere, nec propter hoc carebunt gratia dnorum. I>einceps autem non licebit alicui hominum nostrorum vel Eccûû Ratispon. cum familia alterius sine dni contrahere Volúntate. Sed quia toties, quoties adversi eventus emergeré possunt, nos et dims Epus sollicitare non possumus nos vicissim, ne ex hmoi intervallo temporis aliqua turbalio vires assumât, elegimus una cum dno Epo octo personas, quatuor ex parte sua Comitem Gebbardum de Sig- maring, Friderioum de Perge, Chunradum marschalcum- de Sünching, Dietricum de Raitenpuch, ex parte vero nra Epus elegit Purcbar- dum de Wiaer, Albertum Liuzman, Siiridum de Vrowenberch, Perhtoldum marscalcum de Schilperch, dantes eis potestatem, deci dendi per amicabilem potestatem seu justitiam, si quid inter nos est ad presens, vel emerserit questionis, qui juramento prestito fîrmarent, quod potestatem sibi tradham fideliter exsequentur, qui si dissenserint in aliquo tractatu, simul intrabunt Straubing am, inde non exituri, donee in unam Sententiam concordabunt, nec prêter eorundem octo consilium et consensual nos Epo Ratispon. nec ipse nobis gwerram mo- vebit, seu commotionem vel aliud quodlibet malum, unde bellum possit oriri, vel turbatio propter alicujus hominis odium, iavorem aut timo- rem. Item si aliqua dampna evenerint inter nos et Epum Ratispon. vel inter nros et suos, propter illa non dissolvetur amicitia vel com- positio inter nos celebrata, sed dicti octo vel unus ex eis, vel duo, vel tres, vel plures, si poterunt commode, dampna ista estimabunt, et facient ea arnicabiliter emendari, alioquin penes omnes octo resi- debit potestas, negotium per justitiam exequendi. Si vero predicta dampna secundum estimationem eorundem octo non fuerint infra dies i5 resarcita, et dampnum et injuria nobis vel nris est irrogata, octo ex parte Epi, videlicet Sighardus de Eglolfsheim, Gozvvinue JValler, Cunradus de Weihs, Chuno- de-Hofdorf, Chuaradus de P�?U -*9 -
^ 439
nah, Dietricus de Hag, Alb. de Seirching, Heinritus de Wisent, vel eis secundum formam subscriptam subrogati et super hoc obligati juramento ad monitionem arbitrorum octo intrabunt Civitatem Lah de shut, inde nunquam exituri, donec de dampnis hmoi plene fuerit satisfactum; versa vice si dampnum et injuria dno Jipo vel suis fue-» rit irroga ta-, octo ex parte nra videlicet Silridus de Frowenhovèj Ul-i ricus de Walturn, Phölingnarius, Díetricus» de Schönstein, Winhard de Rorbaclv, Pèrhtoldus de Memmechoven, dapifer de Ekenrmilf Eberhard de Ghliheim, vel eis secundum formam subscriptam subro gati similiter ad hoc juramento astricti ad mandatum 8. arbitrorum ingredienter Civitatem Ratispon. si secure poterunt ibi stare, aliás accèdent locum, quem dicti ócto arbitri ipsis dcputaverint, ibi man- suri, donec dno Epo et suis de dampnis et injuriis illatis plenarie füe- rit Sátisjfttctúm. " Item si aliquis vel aliqui ex dictis octo arbitris vel l6i ministerialibus prenominatis decesserint, vel longe absentes fuerinr, quo4i longe interpretatiouem illorum octo respiciet arbitrorum, alii per nos de parte Epi, et alii per Epum de parte nra in locum mortuorum, vel absentïum idonei et non suspecti subrogabuntur, et illi juramento se obligabunt ad omnia ea, que facturi erant illi, quibus sunt subrogati. Si vero aliqua dubia emerserint super quocunque factó, vel injuria, vel dampno, videlicet an sit factum, vel quantum, vel quomodo, vel a quibus personis, in predictis octo arbitris consistet, de his inquirere, et secundum quod lnvenerint, judicare, et facient emendari secun dum formam superius memoratam. Item Gapitulum Ecclie Rat. com- muniter statuit et juravit, idem statutum servare, quod deinceps Epum sibi non eliget, nisi talem, qui jurabit, Compositionem istam nobis et jiris heredibus, Ecclie Ratispon. et Epis sibi pro tempore in ea suc- cedentibus fideliter observare. Item Caplum suo juramento inclusit, quod si dnus Papa vel Legatus aliquem ipsis prehciet in pastorem, diligentiara omnem et consilium, qüod poterunt, adhibebunt, ut et ipse Compositionem prescriptam juret nobis et nris heredibus obser vare. Octo vero arbitri et 16. ministeriales pretaxati juramento se astrinxerunt, quod operam et consilium adhibebunt, ut ista Composi- tio firmiter observetur ex utraque parte, et quod injunctum sibi oib> cium fideliter exequentur. Item si quis ex parte nra et dni Epi Ra tispon. vel quicunque alius rebellis et contrarius fuerit arbitris, vel no* bis, vel Epo, quominus Compositio predicta servetur, vel pax terre violetur, mittuum nobis consilium et auxilium prestabimus ad tantam contumaciam aut resistenciam reprimendam. Omnes vero persone
- 440
íaperíus nominate et juramenti Vinculo astride juramento suo inclu- serunt, quod non jictent absolutionem juramenu sui a supeiiori, nec ab eo procujrabunt absolví, sed omni casu contingente se Ligatos jura mento reputabunt. Igitur nos et dnusRatispon.Epus Albertus juravimus, quod erimus equi judices et defensores tam Clericis, quam laicis pro jure utriusque, et quod predicta omnia et singula servabimus et exe- _ quemur, et faciemus ab aliis firmñer observari. Ut autem bec for ma- Compositionis et Concordie inter nos et Eccliam Ratispoir. et suos Epos ordinal a, secundum quod in presentí scripto est , compre- hensa, rata in evum permaneat et inconvulsa, presentem paginam in- de conscribi placuit, et Sisrillis nris more sólita. roborari. Testes au* tem hii sunt, nobiles viri Burcgravii de Nurnberch Conradus et Fri- dericus filius ejusx Gebbardus Comes de Sigmering, Purchardus de Wiaer, Albertus Leuzmann, Hadmar de Laber, Albertus de Pruk- berch, Fridericus de Perg, Dietricus de Raitenbuch, Chuno de Hof- dorf, Sifridus de FrOjYVenberchy Sifridus de Frowenholen, Perhtoldus Marschalcus de Sclulperch, et alii quam plures. Acta sunt hec apud Strubingam anno Incarnaüonis \2�?Ъ. datum XIY. Kai. Januarii, ln- dictione undécima. . .. .
ÎJuo StgiJla Ви�?ит aäpendeni. »
Num. CCCCLX�?i. 1264. гЪ Aug. Ex Órigmaíí.
(adulgeotlae а�? admonitioDes papales ad fidèles, ut exhiheant ad reparandam Ec cliam Cathedralem Rat. Subsidia charitativa.
Innocentius Epus servus servorum dei, universis Xpi fidelibus pér Ratispon. Patavien. et Frisingen. Civitates et dioceses constituas salutem et aplcam ben. Quoniam, ut ait aplus, omnes stabimus ante tribunal Xpi, recepluri, pröut in corpore gessimus, sive bonum fuerit, sive malum; oportet nos. diem messionis extreme misericordie opert- bus prevenire, ac eternorum intuitu seminare in terris, quod reddente dno fecolligere debeaimis in celis, firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in Bene-_ dictionibus, et metet Vitam eternam. Cum igitur, sicut dilecti filii. . decanus et Capitulum Ratispon. Ecclie nobis insinuaverunt, iidem Eccliam ipsam, que in pluribus reparatione indiget, reparare inceperint *>веге sumtuoso et ad hmoi СодоитаЦодет operis fidelium caritatiyis
—- 441
subve.ntionibus indigeant adjuvari: Universitatem vestram rogamus, monemus et hortamur attente in remissionem vobis peccatorum in- jungentes, quatinus de bonis vobis a deo collatis pias elemosinas et grata eis caritatis subsidia erogetis, ut per subventionem vestram opus blmoi valeat consummari, et vos per hec et alia bona, que dno in spirante feceritis, ad eterne possilis felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli aplorum ejus auctoritate confisi omnibus yere penitentibus et con- fessis, qui eis ad id manum porrexerint adjutricem, 40 dies de in- juncta sibi penitentia misericorditer relaxamus, presentibus usque ad consummationem ipsius operis valituris, quas mitti per questuarios districtius inbibemus, eas si secus actum fuerit, carere viribus decer- xxeates. Datum Anagnie, Idus Augusti, Pontificates nri anjjo XII,
Flumbum: Innocentius РГ, IUI.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 277, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/d17cb1c5-7bbc-4859-b3e1-a37cdd5289e1/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success