Rodolt vir nobilis et regàlis Minister sancto Petro et sancto Emmeramo, îd est, Sedi Epli Ratisbonensi tradit aliqua in Prihsnatalia, Vitaradorf, et- Ratfcldon, et a Tutone Epo alia in beneficium ad dies vitae accipit.
> P«z l. e. 49.
Quidam igitur Nobilis, nomine Rodolt, regalis videlicet mini ster unacun^ manu Adalonnae uxoris suae tradidit ad sanctum Petrum, sanctumque Dei martyrem Emmeramum proprietatem suam in pago Suiidargouue, in loco Prihsnatalia *), quicquid in illa yalle vi-
*) Vallis Brichsiensis, de qua Saeculo ХШ( redlbit Senno.
detur esse in maricïpiîs, campis, montibus et in aquis; in venatoribu» hit* corum, et ad Vftaradorf, et adRatfeldon duos mansos plenos. Hace quid-era, ut diximus, tradidit in manum Tutonis Epi, et advocatorum, ejus Salemonis et Gundperti. Vestitores autem Pennhart et filius ejus- Erchinfrit et Heinrich Vassalus Rodolti vestierunt haec eadem et trans-; iuderunt eodem die in jus et doininationem sanctae Ralisponefjsis Ec- desiae regali donatione concessa supra lectum (sepulchrum) sancti- martyris Emmerami ponentes, coram testibus in fine cartulae con- scriptis, et postea iidem vestitores easdem res vestientes dimiserunfc in manus advocatorum Barharii, Salemonis et Ruponis, et H ein ri ci ministerialis Epi. Econtra vero tradentibus cum manu jam saepe no- minati Epi advocato Cundberto et Saiemone acceperunt idem Rodolt et Adalonna de rebus sanctae Ecclesiae in beneficiura propriale tria, loca, id est Umbalasdorf, Rodunasbach et Guodfridinga, ea tamen ratione, ut si quid vel in mancipiis vel terra altera cuiquam
Erius in beneficium exinde fuisset effectum vel etiam in aliis Episeopii. »eis irreritum non reqmsissent, verum haec eadem, quae susceperant,, post obitum amborum integra in jus iterum et potestatem Ecclesiae dimisissent cum omni substantia, quae die obitus eorum amborum ibi merit inventa, nullo refragante, nullo contradicente. Testes autem hujus rei sunt:. Wolker, Witagouuo, Dietperth, Wicram, Horscolf, Eng'lperht, Sfrobo, Wicker, Heinrich, Salemon, Garheri, Folcheri, Erchanfrid, HiLto, Erchinberht, Engdrih, Otpreht, Rihger, Wichart, Gerbreht, Altmann, Perahart, Suanperht, Antnart, Hitto, Oni, Appo, Rumolt. Actum ad Reganesburch anno incarnationis domini 902.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 64, in: Monasterium.net, URL </mom/EpiscopatusRatisbonensis/d626aa3b-2565-4f4b-9fc2-802774bdf20e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success