Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 136, S. 220
In nomine sánete et individué Trinitatis, Heinricus Dei gratia Ratisponensis Epus. Quoniam ex debito officii nostri compellimur eorum in omnibus sollicitudinem gerere, qui nostre cure commissi sunt, illorum pre ceteris necessitati consulere а�? utililati prospicere debemus, qui remoti a secularibus curis in monasteriis quietam vitam in Dei servitio ducunt, ut eo ainpHus de spe future retnbutionis gau- deamus, quo his, qui in hoc mundo nihil proprium possident, curam ampliorem nnpendimus. Quod ergo in generalibus Conciliis assen- tientibus multis dtscretis et sapioatibus viris statutum, et in Pisan о Concilio a Papa Innocentio est confirmatum, ut videlicet mona- chi et regulares Canonici, qui de aliorum elemosinis а�? benefîcentia debent vivere, de laboribus, quos propriis sumptibus ac manibus ex- çolunt, dare decimas non cogantur, nos omnirnodis observare conve- nit. Unde venerabili Erboni abbati Pruviningensi €t ejus fratribus ea, que de bonis illorum Hoholdo militi in beneficium concessera- xnus, ab eo recepimus et ex integro secundum preceptum ipsius Do mini Pape Innocentii illis rcstituimus. Et ne in posterum de hac re aliqua querela vel controversia sive dubitatio fiat, rescriptum ejusdem
Щ
Domini Apostolici Гппо�?епШ heic interserendum censuimus, et pre- senlem inde paginam conscribi et Sigilli nostri impressione signari jussimus.
Innqcentius Epus semis servorum Dei, venerabili iratri Hein- rico Katisponensi Epo salutem et aplcarn ben. Equum et rationabile est, ut monachi et regulares Canonici, qui de aliorum elemosinis а�? beneficentia vivere debent, de laboribus, quos propriis sumptibus ac manibus excolunt, dare décimas non cogantur, quod profecto in Pi- sano Concilio, quod nuper Deo propicio celebravimus, a nobis est apostólica auctontate firmatum. Ea propter fraternitati tue per aplca scripta precipimus, quatenus fratres Pruviningenses tarn de nova- libus, quam de aliis laboribus, quos propriis sumptibus ac manibus ex colunt, neque per te, ñeque per Honoldum militem ullatenus inquie tes , neque per alios inquietan permittas; alioquin scire te volu- mus, quoniam contemptum Sedis Apostofice im¿)unitum aullatenus dimittemus.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 136, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/f476d27a-5d31-4350-974e-81c8d7d6ed95/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success