Muudîburdium datum Eccleilae Ratisbon. viduatae a Rege Rudolfo.
Rudolfus dei gracia Romanorum Rex semper augustus, Unï- versis Imperii Romani fidelibus literas presentes inspecturis graciant suam, et omne bonum. Equitas racionis, et censura justicie majesta- tem nram ammonent et invitant, ut ad munimen et protectionem Ec- clesiarum Dei, quibus ordinatione divina prodesse tenemur et adesse, gracie nre clementer solarium extendamus: specialiter autem ad il las, que pastorum solacio destitute, necesse habent, ad perversorum incursus et laqueos evitandos, solo regie majestatis presidio conser van; hinc est, quod nos venerandam cunctis Ratisponensem Eccle- siam, que ob providi pastoris sui carenciam seu defectum, magnis
Sosset involvi dispendiis et pressuris, si non Dei presidium, nreque efensionis clypeum objiceret ex adverso, cum personis, castris, mu- nicionibus, possessionibus suis ac attinenciis universis in nram et sacri Imperii protectionem, tuicionem ac defensionem recipimus spe cialem, universis et singulis vobis sub obtentu gracie nre districtius inhibentes, ne quis prefate EccUe et Caplo in hominibus vel posses sionibus suis, aut aliis quibuscunque aliquam présumât inferre mole
69 *
stiam vel jacturam, quod qui temeré faceré vel attemptare presumpse- rit, gravem nre majestatis ofiensam se noverit incursurum. In cujus testimonium presens scriptum exinde conscribi, et majestatis nre Si- gillo jussimus commUniri. Datum Wienne VI. Kai. Aug, Ind. V» Anno Dni 1277, Reeni vero nostri anno quarto.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 353, in: Monasterium.net, URL </mom/EpiscopatusRatisbonensis/ff538441-e1e3-450a-9aab-0e265f80a3e6/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success