Textual witness: A
Textual witness: B
Ego H. dictus abbas Fonteneti
, notum facio presentibus et futuris quod Rainaudus de
Estormer
laudavit et concessit omnia dona et elemosinas quas predecessores
sui contulerant pro remedio aniamrum suarum Deo et ecclesie Fonteneti et universas quitavit quierelas de
quibus fratres Fonteneti sepius
inquietaverat et plurima gravamina intulerat, tali conditione ut quando habitum
religionis in memorata domo suscipere voluerit aut etiam pro corporali
infirmitate se in ipsam deferri fecerit, benigne a fratribus sicut domesticus
suscipietur, excepto si lepra perfusus vel morbo caduco fuerit infectus que
omnimodis non recipiuntur in ordine. Quod si forte in posterum idem Renaudus pravo ductus consilio aliquam moverit
predictis fratribus denuo calumpniam, nullomodo ei ab aliquo credatur sed erit
omnibus tanquam fidei sue transgressor deinceps sicut ethnicus et publicanus qui
coram his testibus ea que predicta sunt sub jurejurando penitus abrenunciavit :
Willermo videlicet Fonteneti priore, Andrea de
Buxi
, Bernardo magistro de
Estormer
, Odone Tullionis archipresbitero, Alberico de
Estormer
et Radulpho filio ejus. Acta
sunt enim hec in die sancte Cecilie apud Fontenetum, anno ab incarnatione Domini
- Inventaire
- Buxi
- Estormer
- Fontenetum
- Tullionis
- Alberico de Estormer
- Andrea de Buxi
- Bernardo magistro de Estormer
- H. dictus abbas Fonteneti
- Odone Tullionis archipresbitero
- Radulpho filio ejus
- Rainaudus de Estormer
- Renaudus
- Willermo videlicet Fonteneti priore
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 049901, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_049901/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success