Textual witness: A
Textual witness: B
Textual witness: C
Textual witness: D
Guichardus, Dei gratia Lugdunensis archiepiscopus, apostolicae sedis legatus, Henricus, eadem gratia Eduensis episcopus, omnibus tam futuris quam presentibus in perpetuum. Paci et tranquillitati2 monasteriorum providentes3 conventiones4 quae inter ecclesiam Sancti Martini Eduensis et ecclesiam Fonteneti per manum nostram et Hugonis ducis Burgundiae5 factae sunt rei geste testimonium perhibentes6 scripto annotare ac posterorum7 memoriae tradere necessarium duximus. Conventiones siquidem tales sunt : Willermus8 abbas Sancti Martini Eduensis9 et totus ejusdem loci conventus dederunt et concesserunt ecclesiae Fonteneti quidquid habebant10 in villa quae dicitur Estormer11 et in terris circumjacentibus tam in planis quam in nemoribus12et quicquid13 juris habebant14 ab aqua Braana usque ad flumen Sequanam. Fratres autem Fonteneti, propter haec, ecclesiae Sancti Martini in cellario15 suo singulis annis persolvent a mense augusti usque ad festum Omnium sanctorum quatuor modios frumenti et dimidium ad mensuram fori Eduae16 bona fide. De habitatoribus villae dictum est quod17 quandiu manere voluerint in terris Fonteneti aut in 18 territorio Tullionis19 absque ulla calumnia monachorum20 Eduensium21 libere et in pace permaneant. Dictum est22 etiam quod si alterutra pars a conventione23 resilierit nos et memoratus Burgundiae dux alteri24 parti in auxilio erimus. Qua de re, ne qua in posterum inter memoratos fratres discordia oriatur, has conventiones auctoritate nostra confirmamus et sigillorum nostrorum impressione munimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve25 persona his conventionibus contraire26 et easdem infringere27 presumpserit28, aliena a corpore et sanguine Christi excommunicationis vinculo subjaceat. Actum est apud Eduam29 in capitulo30 Sancti Martini anno ab incarnatione Domini31 millesimo centesimo sexagesimo nono32. Ego33, dux Burgundiae, Hugo has conventiones laudavi et etiam quicquid34 juris habebam in villa de Estormer35 et quicquid36 de casamento meo erat37 apud Novillae Montem 38 ante donaveram ecclesiae Fonteneti in helemosinam39 et tunc laudavi et ad munimentum gestorum, sigillum meum his40 appendi precepi.
- ADCO 15 H 1, fol. 53r (Etormay, I)
- ADCO 15 H 3, p. 256 (XX. 7. 20) : « en date de 1169... titre latin en parchemin portant ratification et confirmation de deux evêques et du duc de Bourgogne d’un echange fait entre les religieux de Fontenet et ceux de Saint-Martin d’Autun du droit qu’ils avoient à Estormay, pour quatre muids et demi de froment que les religieux de Fontenet leur doivent annuellement, etc. et scellé de deux sceaux en cire jaune à queue de parchemin pendant »
- Voir aussi plusieurs titres sur parchemin, sans date ou plus tardifs, et de même objet : ADCO 15 H 1, fol. 52v (Etormay, G et Etormay, MMM) ADCO 15 H 3, p. 253 et 256 (XX. 7. 1 et XX. 7. 18)
Notes:
- Sequanam
- aqua Braana
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 060672, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_060672/charter>, accessed 2025-04-29+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success