useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Fontenay OCist  Fontenay 062145
Signature: Fontenay 062145
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1173
Régeste  

Textual witnessA

Original perdu


    Textual witnessB

    B. Cartulaire 1, fol. 46r-48r (Flaciacum, 31) ; table mutilée


      Textual witnessC

      Cartulaire 2, fol. 108r-109v (Flaciacum, 31) ; table mutilée

        x

        Stephanus, Dei gratia Eduensis episcopus, et Galterius, eadem gratia Lingonensis , presentibus et futuris sigillorum nostrorumécrit dans l’interligne impressione cartam presentem signantes notificamus cunctis quod Osmundus Rubei Montis , domini Girardi de Reun aliorumque sapitentium virorum adquiescens consilio, omnes querelas et calumpnias quas adversus Fontenetenses diu habuerat eis bona fide dimisit et ex toto guerpivit atque finivit pro remedio anime sue absque terra Boneseii que de chasamento erat Willermi de Fraxino . Decetero omnes terras et omnia prata que eo die tenebant monachi quo pax ista proloquuta est laudavit eis et concessit ut ea deinceps in pace teneant per census annui solutionem et per costumam reddendo quando eamdem costumam in curia Eduensis episcopi deberi sibi monstraverit. Quod monstrabit apud Flaviniacum vel infra versus Fontenetum aut apud Sinemurum vel infra Fontenetum, aut apud Monasterium Sancti Johannis vel infra versus Fontenetum aut apud Tullionis vel infra versus Fontenetum. Laudavit autem eis et concessit de chasamento Willermi de Fraxino et Bernardi Nariodi quiquid inde jam adquisierunt et quicquid inde quolibet modo adquirere poterunt ab eis vel ab eorum heredibus a Monte Barro sursum excepta terra Bonesii de chasamento Willermi de Fraxino de qua eis justiciam tenebit quandoque voluerint. Laudavit etiam eis et concessit quod jam habent de chasamento ipsius a Roberto de Sancta Columba et a filiis ejus in territorio Saigniaci, sed inde amplius nil conquirant sine ipsius assensu. De chasamento quoque Willermi de Marmania et fratrum ejus et Emeline matris eorum laudavit eis quod inde jam adquisierunt, sed inde amplius nil conquirant absque illius assensu. Scambivit autem eis oschiam quam retro grangiam Flaciaci juxta ortum monachorum habebat et accepit ab eis pro eadem oschia partem eorum de campo de Rocha. Promittens quod eis de oschia garentiam portabit siquis inde calumpniam moverit, et monachi de scambio. De terra arabili que est inter duos rivos in costa Libremontis medietatem concessit illis et monachi illi aliam medietatem, ita tamen ut quod ex eadem terra censum aut costumam solvit et ochia sub chimino juxta rivum de qua bordam dissipaverunt monachi, monachis extra partem remaneat. Concessit etiam eis Osmundus ut per terras et per prata sua libere et absque contradictione carricent fena sua et alia sibi necessara absque dampno faciendo sicut vicini alter ad alterum. Preterea quicquid de capite matris ejus vel ipsius est in territorio Noville Montis laudavit monachis et concessit quicquid scilicet ibi jam adquisierunt et quicquid ibi adquirere etiam annuum censum. Hec omnia Osmundus et filii ejus Humbaudus et Renardus ita laudaverunt et concesserunt, jurantes insuper quod fideliter et bona fide semper hec ecclesie Fonteneti servabunt. Unde testes sunt Bartholomeus Coquille , Guiardus vicecomitis filius, Galterius Noville, Guiardus vinanus, Petronilla quoque uxor ipsius et filii ejus Guillermus, Nariodus et Obertus et filia ejus Margarita et Dameruns filia Hugonis de Merleniaco, conjunx Humbaudi filii Osmundi hec omnia laudaverunt et concesserunt. Unde testes sunt Obertus de Tylio , Hugo de Montigne , Hugo Dalmatius, Robertus de Crie , Petrus Alirez . Pro his omnibus ita gestis Fontenetenses, dimittentes Osmundo omnia capitalia sua que illis usque ad diem hujus compositionis abstulerat, bonam pacem cum eo fecerunt et ut solveretur ab excommunicatione in qua pro eis detinebatur a nobis postulaverunt. Ad testimonium igitur et munimen horum omnium cum sigillis nostris carte huic sigillum suum Hugo dux Burgundie imprimi voluit et quod pacem istam utrimque teneri faceret sicut princeps firmiter promisit. Actum anno ab incarnatione Domini m° c° lxx° iii°.

        x
        Bibliography
        • ADCO 15 H 1, fol. 72v (Flacey. FF)
        • ADCO 15 H 1, fol. @ @ (Flacey. FF)
        • ADCO 15 H 3, p. 311 (XXII. 4. 14) : « scellé de deux grands sceaux de cire jaune, à doubles queues de peau blanche pendantes ».
        Places
        • Autun
        • Benoisey
        • Bourgogne
        • Crie
        • Flacey
        • Flavigny-sur-Ozerain
        • Fontenay
        • Fresnes
        • La Villeneuve-les-Convers
        • Langres
        • Marmagne
        • Merlegniaco
        • Monasterium Sancti Johannis
        • Montbard
        • Montigny
        • Reum
        • Rougemont
        • Sainte-Colombe-en-Auxois
        • Seigny
        • Semur-en-Auxois
        • Til
        • Touillon
        • campo de Rocha
        • inter duos rivos in costa Libremontis
        Persons
        • Dameruns filia Hugonis de Merleniaco, conjunx Humbaudi filii Osmundi
          • Bartholomeus Coquille
            • Bernardi Nariodi
              • Emeline matris eorum
                • Galterius Noville
                  • Galterius, eadem gratia Lingonensis
                    • Guiardus vinanus
                      • Guiardus vicecomitis filius
                        • Guillermus
                          • Hugo Dalmatius
                            • Hugo de Montigne
                              • Hugo dux Burgundie
                                • Hugonis de Merleniaco,
                                  • Humbaudi filii Osmundi
                                    • Humbaudus
                                      • Margarita
                                        • Nariodus
                                          • Obertus
                                            • Obertus de Tylio
                                              • Osmundi
                                                • Osmundo
                                                  • Osmundus
                                                    • Osmundus Rubei Montis
                                                      • Petronilla quoque uxor ipsius
                                                        • Petrus Alirez
                                                          • Renardus
                                                            • Roberto de Sancta Columba
                                                              • Robertus de Crie
                                                                • Stephanus, Dei gratia Eduensis episcopus
                                                                  • Willermi de Fraxino
                                                                    • Willermi de Marmania
                                                                      • domini Girardi de Reun
                                                                        • fratrum ejus
                                                                          • matris ejus
                                                                            x
                                                                            There are no annotations available for this image!
                                                                            The annotation you selected is not linked to a markup element!
                                                                            Related to:
                                                                            Content:
                                                                            Additional Description:
                                                                            A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.