useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Fontenay OCist  Fontenay 063428
Signature: Fontenay 063428
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1148-1170]1
Régeste  

Textual witnessA

Original perdu


    Textual witnessB

    B. Copie mutilée Cartulaire 1, fol. 44r-v (Flaciacum, 15) ; table : « Carta Johanni [s] et Renerii de Sancta Columba »


      Textual witnessC

      Cartulaire 2, fol. 101v-103r (Flaciacum, 15) ; table mutilée


        Textual witnessT

        Texte établi d’après B ; fin d’après C

          x

          Ego Henricus, Dei gratia Eduensis episcopus, posterorum memorie presenti scripto mandare disposui qualiter terminate sint querele que inter Fonteneti monachos et duos fratres Johannem et Renerium qui de Sancta Columba dicuntur exorte fuerant. Monachi ab antiquo pastura Saigniaci pro sua utebantur, asserentes pasturas Aringiarum et Ville Presbiteri, Flaciaci quoque et Saigniaci esse communes. Supradicti vero fratres hoc denegabant. Tandem igitur ex utriusque partis consensu tres legitimi viri designati sunt : Rainaldus major Buxiaci, Milonis filius, Milo Fulcuini filius, Martinus, nepos Lamberti de Monte , quorum juramento presens controversia finiretur. Tres itaque isti super altare Saigniaci juraverunt pasturas quas prediximus sicut monachi asserebant esse communes. Cui sacramento affuerunt Walcherus presbiter, Rogerus Mechinus qui jurantium manus tenuit, Wiardus Oliverii, Willelmus de Marmania , Willelmus Huldrei , Girardus prepositus Grinionis , Wido Marinus , Andreas Casarz et multi alii. Item querela altera erat inter eos de pratis ultra Brainam versus Grinionem et terra citra Brainam que Robertus predictorum militum pater et prius monachis impigneraverat et postea in elemosinam dederat. Quam elemosinam duo illi predicti fratres nec a patre suo factam nec a se unquam laudatam fuisse dicebant. Et hanc ergo elemosinam a patre suo factam recognoverunt et sicut facta fuerat laudaverunt. Item commutationem terrarum quam fecerant monachi et Robertus pater ipsorum tempore quo terra erat in manu Havini de Blasi quam prius infirmare temptaverant ratam habuerunt et gratanter terram quam monachi pro commutatione dederant susceperunt. Item pro debito quodam vi librarum quod monachi ab ipsis repetebant, terram eis in monte sub Cumba Radulphi dederunt, que a monachis grate suscepta est, ita tamen ut si quis super terra illa calumpniam eis moverit aut predicti fratres calumpniam extingant aut aliam terram monachis que non minus grate suscipiatur restituant. Hec omnia sicut in presenti pagina continentur predicti duo fratres, Johannes et Renerius, ante ecclesiam Marmanie coram multis testibus retractari fecerunt et sicut retracta fuerant ad utilitatem Fontenetensis domus a se deinceps imperpetuum conservanda allatis sacrosanctis reliquiis juraverunt. Unde sunt testes Odo presbiter, Viardus de Saneveyo , Bernardus Nariodi , Osmundus de Plaaneto , Robertus Gorruns , Christianus Allauz . Hec omnia laudavit Petrus frater ipsorum et sicut fratres sui de fide super hoc negotio Fontenetensibus conservanda juraverant, etiam ipse juravit. Laudavit quoque mater eorum Luca et due sorores eorumdem, Adelina et Maria. Laudationis hujus tam matris scilicet quam Petri et duarum sororum testes sunt Vido de Venerre , Viardus et Oliverius fratres, Hu de Turre . Sed et juramenti quod fecit Petrus testes sunt idem Wido de Venerre , Petrus Uldrei . Laudavit etiam universa hec Luca, Johannis uxor. Unde sunt testes Willermus de Dreiis tunc prior et Humbertus de Schanneto , Aubertus filius ejus et Gaufridus ejusdem generi, et Gertrudis ipsius Luce mater.

          Dederunt autem monachi pro hiis omnibus de beneficio suo Johanni solidos lxx ta et Renerio lx solidos, Petro et duabus sororibus solidos v, Luce uxori Johannis vacam unam cum vitulo.

          Hec autem omnia petentibus tam monachis Fonteneti quam illis duobus fratribus Johanne et Renerio et astantibus sub audientia nostra legi precepimus et sigillo nostro confirmata munivimus, interdicentes sub anathematis comminatione ne quis ista quolibet modo temerare presumat.

          x


          Notes
          1Date d'après les épiscopats. A noter : Andreas Cassardus est attesté en 1162
          Places
          • Autun
          • Blaisy
          • Bussy-le-Grand
          • Cumba Radulphi
          • Drée
          • Echannay
          • Flacey
          • Grignon
          • La-Villeneuve-les-Convers
          • Marmagne
          • Planay
          • Saneveto
          • Seigny
          • Turre
          • Venarey-les-Laumes
          • Éringes
          geographical name
          • Brainam
            Persons
            • Hu de Turre
              • Andreas Casarz
                • Aubertus filius ejus
                  • Bernardus Nariodi
                    • Christianus Allauz
                      • Fulcuini
                        • Gaufridus ejusdem generi
                          • Gertrudis ipsius Luce mater
                            • Girardus prepositus Grinionis
                              • Havini de Blasi
                                • Henricus, Dei gratia Eduensis episcopus
                                  • Humbertus de Schanneto
                                    • Johanne
                                      • Johannes
                                        • Johanni
                                          • Johannis
                                            • Lamberti de Monte
                                              • Luca, Johannis uxor
                                                • Luce uxori Johannis
                                                  • Maria
                                                    • Martinus, nepos Lamberti de Monte
                                                      • Milo Fulcuini filius
                                                        • Milonis
                                                          • Odo presbiter
                                                            • Oliverius fratres
                                                              • Osmundus de Plaaneto
                                                                • Petri
                                                                  • Petro
                                                                    • Petrus
                                                                      • Petrus Uldrei
                                                                        • Petrus frater ipsorum
                                                                          • Rainaldus major Buxiaci, Milonis filius
                                                                            • Renerio
                                                                              • Renerium qui de Sancta Columba dicuntur exorte fuerant
                                                                                • Renerius
                                                                                  • Robertus Gorruns
                                                                                    • Robertus pater ipsorum
                                                                                      • Robertus predictorum militum pater
                                                                                        • Rogerus Mechinus
                                                                                          • Viardus
                                                                                            • Viardus de Saneveyo
                                                                                              • Vido de Venerre
                                                                                                • Walcherus presbiter
                                                                                                  • Wiardus Oliverii
                                                                                                    • Wido Marinus
                                                                                                      • Wido de Venerre
                                                                                                        • Willelmus Huldrei
                                                                                                          • Willelmus de Marmania
                                                                                                            • Willermus de Dreiis tunc prior
                                                                                                              • duabus sororibus
                                                                                                                • duos fratres Johannem
                                                                                                                  • ipsius Luce
                                                                                                                    • mater eorum Luca
                                                                                                                      • matris
                                                                                                                        • sorores eorumdem, Adelina
                                                                                                                          x
                                                                                                                          There are no annotations available for this image!
                                                                                                                          The annotation you selected is not linked to a markup element!
                                                                                                                          Related to:
                                                                                                                          Content:
                                                                                                                          Additional Description:
                                                                                                                          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.