Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 0770
Signature: 0770
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
769, Bozen
Herzog Tassilo (III.) von Baiern überträgt den Ort Innichen in Tirol, gewöhnlich Campogelau genannt, an Abt Atto (von Scharniz), damit daselbst ein neues Kloster gestiftet werde.Source Regest:
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 3, Nr. 2

Cod. 187, f. 73 und
De Campo gelau quod dicitur India.||
In dei nomine. Ego Tassilo dux Baiouarorum uir inluster conpunctus de diuina misericordia atque de aeterna beatitudine manu ualente cura consensu optimatum Baiouarorum dono atque transfundo locum nuncupantem India quod uulgus Campogelau uocantur, Attoni abbati ad ecclesiam sancti Petri apostolorum principis seu ceterorum sanctorum apostolorum atque martyrum pro remedio anime meae seu et antecessorum meorum in aedificatione monasterii atque ipsius seruitio, a riuo quae uocatur Tesido usque ad terminos Sclauorum id est ad riuolum montis Anarasi totum atque integrum, campestria seu et montana, pascuas, uenationes, umecta seu frutecta omnia ad eadem pertinentia locum, ut nullus deinceps genitorum hominum queat nec usurpando presumat quis quolibet ingenio aut querimonia oriente ullo modo inquietare locum atque inhabitantes in eo, in exordio rationis predicto abbati Attoni, nec posteros eius, quia manu propria ut potui caracteres cyrografu inchoando depinxi coram iudicibus atque optimatibus meis, quia et ipsa loca ab antiquo tempore inanem atque inhabitabilem esse cognouimus, nunc uero postulantem atque humiliter supplicantem audiui et propter incredulam generationem Sclauanorum ad tramitem ueritatis deducendam concessi et hilari uultu tradedi per presentes apices, ut nullus quod fieri minime arbitror, ex heredibus aut coheredibus meis siue quolibet opposita persona qui contra hanc epistolam donationis ire aut infrangere uult, iram dei incurrat et omnium sanctorum. Signum manus meae propria Tassilonis donante atque confirmante. Actam in Bauzono rediente de Italia, anno ducatui eius XXII. Alizzeo, Reginuuolf, Signum manus Cundheri, Drudmunt, Pillunc, Oatachar, Hliodro, Crimperht, Papo, Hariperaht, Kislolt, Jubeanus, Alim episcopus testes.||
Ego Anno indignus iussus scripsi et subscripsi.

Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 3-4
Editions:
- Tiroler Urkundenbuch II/1, Innsbruck 2009, Nr. 50, S. 30-31; Meichelbeck I./2, 38, Nr. 22 und das Facsimile in Archiv f. Kunde österr. Geschichtsquellen XXVII. Bd.; Resch: Ann. Sabion., I. 669, Aetas millen. 22.
abstracts:
- Tirtoler Urkundenbuch II/1, Innsbruck 2009, Nr. 50, S. 30-31.
Secondary Literature:
- Tiroler Urkundenbuch II/1, Innsbruck 2009, Nr. 50, S. 30-31.
Language:
Places
- Bozen
- Innichen
Persons
- Abt Atto (von Scharniz)
- Drudmunt
- Oatachar
- Reginuuolf
Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 0770, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/FreisBm/0770/charter>, accessed 2025-03-14+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success