Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1229 IV 05
Signature: 1229 IV 05
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
5. April 1229, Wien
Bischof Gerold von Freising überträgt seine mit dem Tode des Markgrafen Heinrich von Istrien erledigten Güter in der Windischen Mark für 1500 und 150 Mark an Herzog Leopold VI. von Österreich.Source Regest:
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 128, Nr. 129
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 128, Nr. 129
Current repository:
Hauptstaatsarchiv München
von 3 angehängten Siegeln noch 1 und 3 in Bruchstücken vorhanden
Material: Pergament
Cod. 191, f. 65'
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod inter venerabilem Frisingensem episcopum Geroldum et Livpoldum illustrem ducem Austrie et Styrie tractatus huiusmodi interuenit, quod uidelicet idem episcopus iam dicto duci fevdum in Marchia quod Heinricus marchio Ystrie beate memorie ab ipso domino episcopo habuisse dinoscitur, iusto titulo feodali concessit in toto, scilicet in hominibus, castris, in rebus aliis quibuslibet, terris cultis per omnia et incultis, et huius feodi idem episcopus debet esse auctor contra omnem hominem ipsius ducis secundum iusticiam quod gewer uulgariter nuncupatur, sed et si idem episcopus hoc non fecerit, omnem pecuniam quam super hoc a duce recepit, restituere in pleno tenetur eidem, et ipse dux eidem episcopo dare promisit mille quingentas marcas argenti ponderis Coloniensis et ipsius consilio centum l marcas, de qua pecunia in proximis octauis Pasche idem dux aput Wiennam soluet ml marcas episcopo antedicto et in proximo uenturo festo sancti Michahelis apud Wiennam similiter ipsi episcopo soluere tenetur reliquas de marcas, isto tamen pacto apposito, quod si memoratus dux in ipso festo Michahelis ut dictum est, has de marcas soluere forsan omiserit, ille ml marce quas soluit, sibi sint perdite et preterea antedictum feodum ab eo absque lite omnimoda sit solutum. Acta sunt hec apud Wiennam in nonis Aprilis, anno domini M°. CC. XXVIIII., mediantibus Berhtoldo venerabili sancte Aquilegensis ecclesie patriarcha et prefato episcopo Frisingensi Geroldo et predicto duce Livpoldo quorum sigillis hec pagina ad maiorem confirmationem cernitur roborata, et episcopus unam et dux alteram obseruabit. Huius rei testes sunt Heinricus prepositus Pataviensis, Eberhardus decanus Frisingensis, Berhtoldus plebanus de Greze et vicedominus, Heinricus nobilis de Vilalt, Chvno de Zvfe, Eberhardus de Swaebingen, Isenricus camerarius, Sighardus de Chiemberch, Reimbertus de Murekke, Otto de Perhtoltsdorf, Irenfridus de Hintperch et alii quam plures.
Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 128-129
Original dating clause: nonis Aprilis
Editions:
- Meichelbeck II./1, 5.
Language:
Places
- Wien
Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1229 IV 05, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/FreisBm/1229_IV_05/charter>, accessed 2025-04-23+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success