useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1238 III
Signature: 1238 III
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
März 1238, Padua
Kaiser Fridrich II. beurkundet den Vergleich zwischen Bischof Konrad I. von Freising und dem Grafen Albert von Tirol betr. Schäden, welche Letzterer dem Ersteren zufügte.
Source Regest: 
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 134, Nr. 138
 

cop.
Cod. 191, f. 75'
    x
    F. dei gracia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sycilie rex. Per presens scriptum notum facimus vniversis, quod constituti in presencia nostra C. venerabilis episcopus Frisingensis, dilectus princeps noster et Albertus comes Tyrolensis fidelis noster compromiserunt in venerabilem archiepiscopum Salzburgensem et episcopum Patauiensem dilectos principes nostros, comitem Meinhardum de Gorizia et Heinricum Aquensem prepositum et fidelem nostrum stare dicto eorum super dampnis illatis ab eodem comite episcopo nominato de triennio antequam concordia inter eos apud clausam Sabyone ordinata fuisset in nostra presencia, que tamen sicut asserebant, fuit minime obseruata, pro quibus tunc emendandis apud eundem locum dictus comes sibi posuerant(!) fideiussores et de dampnis que sibi intulit postquam dicta composicio fuerat ordinata usque ad diem presentem, promittentes eorum arbitrio per omnia obedire. Nominatus igitur comes de arbitrio predictorum et ordinacione nostra promisit dicto episcopo uel successoribus suis qui pro tempore fuerint, pro resarciendis dampnis sibi et ecclesie sue illatis sicut superius est expressum, persoluerint(!) trecentas marcas argenti ad pondus Colonie uel tria millia librarum Veronensis monete, x libris pro marca qualibet computatis, quarta decima die post festum beati Martini proxime futurum terciodecima indictione, et xxv carradas vini apud Bozanum infra eundem terminum ad mensuram Bozanam, et si forte prenominatus comes idem promissum non curauerit adimplere, prefatus comes Goricie, Vlricus de Bozano, Vlricus de Risenberch(!), Heinricus burchgrauius de Luenz et Engelmarus Tarant fideles nostri data fide in manus archiepiscopi prescripti iurauerunt ex nunc intrare Brixinam abinde nullatenus antequam prefato episcopo tam de prescripta summa pecunie quam etiam de vino per comitem Tyronensem (!) satisfactum fuerit, recessuri. Dicta uero solucio pecunie est sub prepositi et decani Brixinensis et Arnoldi de Rodench testimonio facienda, nec probari poterit ipsa solucio nisi per testes ipsos auf certos nuncios eorundem. Ad cuius facti euidenciam et utriusque partis instanciam presens scriptum fieri et sigillo nostro iussimus communiri. Huius autem rei testes sunt Eberhardus archiepiscopus Salzburgensis, Rudigerus episcopus Patauiensis, Ch. abbas de Tegernse, Heinricus Aquensis prepositus, Eberhardus decanus Frisingensis, Meinhardus comes Goricie, Egeno comes de Parrano(?), Hauuardus iudex Brixinensis, Vscalcus de Dewin, Vlricus de Rifenberch, Heinricus de Luenz, Vlricus de Bozano, Engelmarus Tarant et alii quamplures. Datum Padue anno dominice incarnacionis millesimo CC. XXX. octauo, mense Marcio, XII. indictione.
    Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 134-135

    Original dating clausemense Marcio

    Editions
    • Meichelbeck II./l, 16.


    LanguageLatein
    Places
    • Padua
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.