useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1253 III 07
Signature: 1253 III 07
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. März 1253, Krainburg
Herzog Ulrich von Kämten vergleicht Bischof Konrad von Freising mit Heidenreich von Halleck, dessen ehemaligem Amtmanne zu Lack.
Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 165, Nr. 168
 

orig.
Current repository
Hauptstaatsarchiv München

3 anhängende SiegelMaterial: Pergament

    cop.
    Cod. 191, f. 6'–7

      x
      Quum humanum genus potius ad discentiendum(!) quam ad concordandum pronius esse dinoscitur, summa requirit necessitas, vt sopita qualibet discordia pene alicuius in scriptis redacte pretendatur gladius cuius metu diseentire volentium sinister animus debitis ictibus retundatur. Nos igitur Vlricus dei gracia filius serenissimi ducis Karinthie ac dominus Carniole sub serie protestationis patefacimus tam presentibus quam futuris, quod cum dominus C. venerabilis in Christo pater et amicus noster Frisingensis episcopus Heidenricum de Helke post resignacionem officii de Lok cui eundem prefecerat, peracta racione cum eodem pro quibusdam debitis in quibus eidem episcopo idem Haid. debitor remanserat, et etiam pro domino Hainrico de Scherffenberch, precepit per Wernherum de Lok tunc officialem sub pretentu sue gracie captiuari et retineri tam diu captiuatum, donec idem Haidenricus per solucionem debitam satisfaceret de debitis vniuersis, et etiam donec dictus H. de Scherffenberch prefatum dominum episcopum ab inpeticione Sivridi de Merinberch pro quibusdam debitis redderet absolutum. Pro quibus idem dominus episcopus ad evndem S. se bona fide obligauerat pro H. de Scherffenberch memorato, nec etiam post vniuersum persolutum debitum et post procuratam et optentam absolucionem apud iam dictum S. de Merenberch, nisi sufficienti securitate coram nobis primitus prestita et firmata inimicitiis que vrveh dicuntur, pro eadem captiuitate in posterum reuiuiscendis eundem Haid. a uinculis aliquatenus enodari, tam prelibatus H. de Scherffenberch quam idem Haidenricus de Heleke in nostra presencia constituti fidei et iuramenti interposicione ac sub pena ccc marcarum in manus nostras firmiter promiserunt, quod non occasione pretacte captiuitatis tam eorum quam aliorum ipsis consanguinitate attinentium (opere) uel consilio dicto domino episcopo Frisingensi et supra memorato Wernhero et fratribus suis nec non et ceteris Frisingensis ecclesie fidelibus grauamen, dampnum uel malum aliquod inperpetuum suscitetur, et ad hoc procurandum et obseruandum pro illis ccc marcis sepe dictus H. de Scherffenberch suas possessiones sitas in Carniola et ipse Haidenricus suas quas habet in Carinthia, nobis obligarunt, easdem ccc marcas siquis illorum in hac parte sue fidei tenorem et sui iuramenti prestiti uiolare presumpserit, ante memorato domino episcopo persoluendas. Vt autem iam dicti domini episcopi simus in eadem pecunia debitores, sub lucida et aperta protestatione presentem paginam in huius rei testimonium tradidimus nostri pendentis sigilli munimine roboratam, adicientes vt tam prefatus Hainricus de Scherffinberch quam Gerlochus de Hertenberch eandem paginam ad maioris roboris fortitudinem eorum sigilli signaculo consignarent. Testes autem qui huie interfuerunt negocio sunt tales, Perhtoldus de Newenburch, Jacobus de Gvtenberch, Wilhelmus de Minchendorf et Gebhardus de Gvttenawe. Datum in Chrainburch, anno domini M. CC. LIII., indictione XI, nonis VII. Martias.
      Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 165-167

      Original dating clausenonis VII. Martias

      Editions
      • Meichelbeck II./1, 40 und Abdruck im Arch. f. Kde. österr. G.-Quellen XXVII. 79, Nr. 17.


      LanguageLatein
      Places
      • Krainburg
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.