Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1263
Signature: 1263
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1263
Bischof Konrad von Freising vertheilt die Grundstücke dreier genannter Huben bei Lack an seinen Notar Magister Heinrich und andere Genannte, Bürger von Lack, gegen Jahreszins.Source Regest:
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 245, Nr. 232
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 245, Nr. 232
Cod. 191, f. 130'
Acciones quas mundus ordinat, sepe delet successus temporum, nisi occurrat memoria litterarum uoce testium roborata. Nos igitur Chunradus Frisingensis episcopus ad noticiam futurorum et presencium cupimus peruenire, quod dum dilecti et fideles ciues nostri fori de Lok ad nostram presenciam accedentes nobis eorum defectum quem paciebantur in agricultura, vnanimiter expressissent et probassent per argumenta plurima, quod ex eorum defectu nobis non modicus defectus in nostris reditibus atque censu succresceret annuatim, nos et illorum et nostram vtilitatem in hac parte procurare uolentes, ecce tres, videlicet Prechube (!) et duas Raeblini hubas circa Lok sitas de nostrorum ministerialium consilio diuisimus inter illos, ex quibus inquam trium hubarum agris contulimus magistro Heinrico tunc nostre curie notario et sibi in quacumque linea consangui(ni)tatis sev affinitatis attinentibus quatuor agros, Dvelacherio duos et Bertoldo filio eiusdem duos, Vlrico carnifici duos, Bernhardo fabro duos, Gotfrido carnifici duos, C~ubelino pellipario duos, Richero duos, Osridich duos, Wlfingo fabro duos, Wuizoni unum et Levtoldo agrum unum, et eorum heredibus sub iure. purchret in perpetuum possidendos, ita tamen quod annis singulis in festo Martini nostro theloneario de Lok qui tunc pro tempore fuerit, de prefatis tribus hubis solummodo persoluant unam marcam et xx denarios Laybacensis vsualis monete, quibus persolutis ab omni erunt alterius census datione usque iterum per anni circulum submoti omnimodie et exclusi, nec officialis noster omnes tenentes et colentes agros prefatos vlterius quam ad vltronea seruicia et ad stivram communem poterit cohercere, nisi tunc toti predio uel toti terre incumberet timor aut neccessitas generalis propter quod ad opera generalia erint compellendi. Hoc etiam adiecimus prenotatis, quod siquis conuictus fuerit coram nobis aut officiali nostro quod agros prelibatos aut quempiam illorum per quodcunque genus alienacionis erga aliquem occupauerit qui non est de domo uel familia ecclesie Frisingensis, ille idem alienans seu occupans cecidit ab omni iure quod habuit in eisdem agris, et nichilominus eorundem agrorum collacio ad nos est denuo deuoluta. Ne igitur per nos uel nostros successores presens diuisio et collacio infringi valeat vel mutari, ad huius rei perennem memoriam et maioris roboris firmitatem presentem paginam memoratis ciuibus et eorum heredibus tradidimus nostri pendentis sigilli munimine roboratam. Datum per manum magistri Heinrici tunc curie nostre notarii, anno domini M. CC. LXIII., istis presentibus, domino Rudolfo, magistro Chunrado, Ottone Frisingensis curie tunc notariis et capellanis, Heinrico Vertingo milite, Wernhero, Chunrado et Jacobo fratribus de Lok et aliis ydoneis et fide dignis.
Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 245-246
Language:
Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1263, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/FreisBm/1263.1/charter>, accessed 2025-04-23+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success