Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1267 VIII 07
Signature: 1267 VIII 07
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. August 1267, Waidhofen
Abt Rudolf und der Convent von Seitensteten schliessen mit dem Bischofe von Freising einen provisorischen Vertrag betreffs: der Pfarren Waidhofen und Holenstein, die zwischen ihnen streitig waren.Source Regest:
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 294, Nr. 271
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 294, Nr. 271
Cod. 191, f. 62
Nos Rudolfus miseracione diuina abbas totusque conuentus monasterii sancte Marie in Sitansteten omnibus presentes litteras inspecturis volumus esse notum, quod cum nos diffinicionem arbitrii, super causa inter venerabilem patrem episcopum Frisingensem ex vna parte et nos ex altera dudum habita promulgati non possemus priuilegiis perhennibus confirmare, tandem cum honorabili viro magistro Her. procuratore ipsius episcopi quantum ad vnum annum concordauimus sub hac forma, videlicet quod plebanus in Holnstein. dimidiam partem decime per totam parrochiam recipiet tam in maioribus quam minutis, de alia vero media parte decime nobis. remanente vnam libram Wiennensium et minutam plebano dabimus memorato, plebano autem in Waidhoven decimas dimidiam libram valentes quantum ad vnum annum dabimus sicut superius est expressum. Insuper etiam dabimus honorabilibus viris magistro Heinrico iii libras et magistro Hermanno iiii libras Wiennensium infra Natiuitatem domini et Epiphaniam domini vel procuratoribus eorundem ad quarum solucionem nos et monasterium nostrum quo ad presentem annum obligauimus, tali pena videlicet quod si infra dictum terminum eisdem magistris non soluimus integraliter pecuniam supradictam, ex tunc eis nomine pene tantundem dabimus et postea eis licebit propria auctoritate intrare possessionem rerum nostrarum et in eis nomine pene recipere res mobiles vel sese mouentes tytulo pignoris vel etiam ypoteca, si vero infra festum beati Georii proxime nunc venturum non poterimus cum prefato patre Frisingensi episcopo super confirmacione prelibati arbitrii concordare, ex tunc dicti magistri tenebunt decimas in Waidhoven et in Holnstain quemadmodum eas ante promulgacionem ipsius arbitrii tenuerunt. In cuius rei testimonium dedimus eisdem magistris presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roboratam. Datum in Waidhouen, anno domini millesimo CC. LX. septimo, in die sancte Afre.
Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 294-295
Original dating clause: in die sancte Afre
Editions:
- Meichelbeck II./2, 59, Nr. 92.
Language:
Places
- Waidhofen
Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1267 VIII 07, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/FreisBm/1267_VIII_07/charter>, accessed 2025-04-23+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success