useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1269 VII 25
Signature: 1269 VII 25
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Juli 1269
König Otakar bestätigt die Mautfreiheit des Freisinger Domcapitels für Österreich in Wein und Lebensmitteln.
Source Regest: 
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 301, Nr. 277
 

orig.

Current repository
Hauptstaatsarchiv München

anhängendes Siegel in Fragment
Material: Pergament
    x
    Nos Othakarus dei gratia Boemie rex, dux Austrie et Styrie ac marchio Morauie scire volumus vniuersos presentes litteras inspecturos, quod ad honorem beate Marie sacrosancte matris domini nostri Jesu Christi virginis gloriose que Frisingensis ecclesie dinoscitur esse domina et patrona, iuxta requisicionem et instanciam capituli dicte ecclesie Frisingensis omnia iura, libertates que vel quas memoratum capitulum Frisingensis ecclesie temporibus bone memorie Fr. ducis Austrie generaliter vel specialiter habuit de mvta et thelonio tam per aquas quam per terras de vino et victualibus non soluendis, eidem capitulo et canonicis ecclesie Frisingensis intacta per omnia volumus conseruare. Quapropter uniuersis mutariis et officialibus per Austriam constitutis damus firmiter in mandatis, quatenus vinum et victualia ad mensam dictorum capituli et canonicorum Frisingensis ecclesie pertinentia tam per aquas quam per terram transire permittant libere qualibet sine mvta. Et vt premissa perpetuam obtineant firmitatem, presentes litteras sepedictis capitulo et canonicis ecclesie Frisingensis in euidens testimonium concedimus nostrorum sigillorum munimine roboratas, Datum anno domini M. CC. LX. IX., indictione duodecima, octauo kalendas Augusti.
    Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 301-302

    Original dating clauseoctauo kalendas Augusti



    LanguageLatein
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.