useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1273 XI 20
Signature: 1273 XI 20
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. November 1273, Lack
Bischof Konrad von Freising verleiht dem Priester Gotfrid, Vicar zu Lack, dessen Töchtern Margareth und Katherina, dann deren Mutter Golderun eine Hube bei Lack.
Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 323, Nr. 300
 

cop.
Cod. 191, f. 130

    x
    Nos Chunradus dei gracia episcopus ecclesie Frisingensis notum esse volumus presencium inspectoribus vniuersis, quod nos Gotfrido sacerdoti vicario in Lok quem propter sua merita fauore prosequimur speciali et duabus suis filiabus Margarete videlicet et Katherine, necnon matri earundem Golderune mansum unum situm apud Lok quem nunc excolit quidam Vrbanus nomine et pueri fratris eiusdem, concessimus et locauimus ad annuum censum videlicet quadraginta denariorum Laybacensium perpetuo ex colendum, volentes ut quamdiu predictus census quadraginta denariorum Laybacensium fuerit officiali nostro a predictis omnibus uel altero ipsorum superstite annis singulis persolu(i)tur, tamdiu ipsum mansum uel omnes uel quicunque ex ipsis superstes fuerit, teneant et excolant pro sue libito voluntatis, nec quicquam ab ipsis uel ab aliquo ipsorum extra ordinem nomine stevre uel exaccionis cuiuslibet pretextu eiusdem hube in posterum exigetur, nisi census quadraginta denariorum Laybacensium prenotatus. Adicimus etiam, vt quamdiu eandem hubam uel mansum tenuerint uel excolunt, in pratis, pascuis et siluis, quemadmodum alii homines prediorum nostrorum pro se et suis animalibus habeant communionem. In euius rei testimonium presentem cedulam conscribi iussimus et nostri sigilli munimine roboratam(!). Datum apud Lok, anno domini M. CC. LXX. tercio, XII. kalendas Decembris, presentibus testibus subnotatis, Wilhelmo notario nostro in Lok, Martino officiali nostro, Wolfoldo precone, Hermanno nuncio et aliis viris quampluribus fidedignis.
    Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 323

    Original dating clauseXII. kalendas Decembris

    Editions
    • Meichelbeck II./2, 73, Nr. 119.


    LanguageLatein
    Places
    • Lack
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.