useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1277 X 25
Signature: 1277 X 25
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Oktober 1277, Wien
Bischof Konrad von Freising überträgt den ihm verpfändeten Markt Aschbach an König Rudolf und dessen Söhne als Lehen.
Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 369, Nr. 350
 

orig.
Current repository
Haus- Hof- und Staatsarchiv Wien

anhängendes SiegelMaterial: Pergament
    x
    Nos Chvnradus dei gratia Frisingensis episcopus notum esse volumus presentium inspectoribus vniuersis, quod cum dominus noster Rudolfus rex serenissimus Romanorum possessionem fori in Aspach quod bone memorie Fridericus quondam dux Austrie in feudo tenuit ab ecclesia Frisingensi et predecessori nostro pro quingentis marcis argenti ex certis causis pignori obligauit, nobis et ecclesie Frisingensi per manus karissimorum filiorum suorum Alberti, Hartmanni et Rudolfi quibus idem forum cum aliis feudis contulimus, restituisset, ius obligationis debitum in eodem foro nobis et nostre ecclesie recognoscendo, nos ad eiusdem domini nostri Romanorum regis petitionis instantiam possessionem eiusdem fori quod pro suis vsibus necessarium habere se dicebat, sibi suisque filiis predictis restituimus nomine feudi, proprietate eiusdem fori ecclesie Frisingensi reseruata et predictas quingentas marcas pro quibus idem forum nobis extitit obligatum, super villas Probstorf, Vruar, Schonna que nobis prius pro trecentis marcis argenti ab ipso domino nostro rege fuerant obligate et quas predictis filiis domini nostri regis contuleramus cum aliis feudis titulo feudali, nobis idem dominus noster rex de consensu filiorum predictorum deputauit nosque ipsas ibidem duximus deputandas, ita ut predictis quingentis marcis pro quibus forum in Aspach nobis extitit obligatum, marcis trecentis prioribus agregatis in summa prefatas villas Probstorf, Vruar, Schonna cum omnibus suis iuribus nos successoresque nostri tenere debeamus pro marcis octingentis tamdiu pro ecclesie nostre vsibus obligatas, donec predicte marce octingente a prefato domino nostro rege aut a suis filiis liberisue eorum nobis vel successori nostro qui tunc pro tempore fuerit, integraliter fuerint persolute. Huius rei testes sunt reuerendi in Christo patres Bertoldus Babenbergensis, Petrus Patauiensis, Johannes Chymensis, Werenhardus Seccouiensis ecclesiarum episcopi, dominus Ludbicus illustris comes palatinus Reni dux Bawarie, dominus (leerer Raum) illustris dux Saxonie, dominus Fridericus purckgrauius de Nuremberck, dominus Vlricus de Tavuers et multi alii fide digni. Et nos in huius rei testimonium presentem cedulam iussimus nostri sigilli munimine roborari. Acta sunt hec Wienne, anno domini millesimo CC. LXX. septimo, octauo kalendas Nouembris.
    Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 369-370

    Original dating clauseoctauo kalendas Nouembris



    LanguageLatein
    Places
    • Wien
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.