Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1358 II 26
Signature: 1358 II 26
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Februar 1358, Freising
Bischof Albrecht und das Capitel von Freising verkaufen von ihrem Kirchengute der Hofmark Ollern einen angegebenen Theil sammt dem Berge ,Chalhoksperch‘ dem Kloster Mauerbach um 150 Pfund Wiener Münze.Source Regest:
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/35, Wien 1871) S. 320 Nr. 729
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/35, Wien 1871) S. 320 Nr. 729
Current repository:
Haus- Hof- und Staatsarchiv Wien
2 anhängende Siegel, davon Nr. 2 nur in Fragment
Material: Pergament
Nos Albertus dei et apostolice sedis gracia episcopus Frysingensis tenore presencium profitemur et constare cupimus vniuersis, quod cum nemus et silua in Rentzeinspuihel cuius confines sunt a vado wlgariter dicto Retzeinsfurt usque in Alhingsgraben et abhinc ad montem dictum Tyerberg, postea sursum iuxta montem usque ad locum qui dicitur Zwifurter, et tunc deorsum ad siluam dominarum claustralium de Tulna, donec peruenitur directe ad rivvm predictum in Retzeinsfurt sicut aqua pluuialis demonstrat, nec non nemus seu silua in Chalhoksperch circa hospitale in Maurbach attingens ab vna parte ad fossatum ryppe in Maurbach, et termini eius sunt iuxta eandem rypam in Maurbach deorsum usque in Kleppengraben et ex parte alia sursum usque in marchiam Geblitz prout etiam aque pluuiales declarant, ad ecclesiam nostram memoratam iure proprietario pertinerent, nobis quoque et successoribus nostris modicum vtilitatis et comodi de eisdem siluis et nemoribus proueniret, nos prehabita diligenti et matura deliberatione venerabilium quoque et dilectorum in Christo Johannis prepositi, Erhardi decani atque capituli eiusdem ecclesie nostre vnanime voluntate ac beneplacito accedente nemora prelybata pro centum et quinquaginta talentis denariorum Wyennensium vsualis monete quod quidem precium nos percepisse fatemur, in alios vsus seu redditus uel solutionem debitorum prefate nostre ecclesie per nos fideliter conuertendum, nostro ac ecclesie nostre loco et nomine rationabiliter tradidimus et vendidimus cum omnibus et singulis iuribus et pertinentiis eorundem honestis et spiritalibus viris priori et conuentui domus Vallis omnium sanctorum ibidem in Maurbach Carthusyensis ordinis recipientibus pro se suisque successoribus et per eos ac monasterium eorum habenda, tenenda et imperpetuum possidenda sicuti nos et nostri predecessores hactenus predicta nemora habuimus, tenuimus et possedimus pacifice et quiete, renunciantes expresse omni excepcioni non dati et non soluti precii, nec non omni iuri et accioni quod uel que nobis et nostris successoribus in eisdem nemoribus competebat uel competere poterat quouis modo, promittentes quoque bona fide eosdem fratres et monasterium eorum super hoc defendere ac eis singula dampna et expensas ac interesse litis et extra restituere sub omni nostrarum rerum tam ecclesiasticarum quam secularium ypoteca. Vt igitur contractus huiusmodi tam legitime initus a nullo vnquam hominum violari valeat vel infringi, fratribus antedictis ac eorum monasterio has patentes dedimus litteras nostri ac prefati nostri capituli sygillorum appensionibus roboratas. Nos vero Johannes prepositus, Erhardus decanus totumque capitulum Frysingensis ecclesie predicte in capitulo nostro more solito conuocati et super contractu et vendicione predietis deliberatione prehabita diligenti nostrum quoque consensum et voluntatem ad supradicta adhibuimus et adhibemus presencium per tenorem. In cuius euidentiam sygillum nostri capituli ad sygillum predicti domini nostri episcopi presentibus est appensum. Datum Frysinge anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octauo, feria secunda post beati Mathie apostoli.
Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/35, Wien 1871) S. 320-321
Original dating clause: feria secunda post beati Mathie apostoli
Language:
Places
- Freising
Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1358 II 26, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/FreisBm/1358_II_26/charter>, accessed 2025-04-23+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success