Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 99, S. 196
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 99, S. 196

PISCATIONUM NOSTRARUM.
Ego Wilhelmus, prepositus S. Walburgis Furnensis , notum facio omnibus pre sentes litterulas inspecturis, quod ecclesia beati Nicolai Furnensis coram me, H. de Stenis, et N. Calewart sacerdotibus canonicis meis, ad hoc rogatis specialiter, et vocatis, dedit ad censum pro duodecim solidis usque ad instans Pascha Willino Pael, et Herberto fratri eius piscationem aquarum que sunt ab occidental*! parte terrarum dompni Ghiselini Falvi militis, in S. Cornelii capella usque ad Reperleed versus orientem. Recognoverunt eciam dicti fratres se corporale prestitisse iura- mentum quod ultra Ergeleet versus aquilonem , et in aquis de INoordbrouc de cetero non piscabuntur, sine voluntate ipsius ecclesie et assensu. Actum anno Domini m° cc° xxxix°, feria quarta post octavam Epyphanie Domini. In cuius rei testimonium presens scriptum feci sigilli mei munimine roborari.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 99, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/02cde962-b5d0-4622-9bd3-0734ff684df6/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success