Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 4, S. 77
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 4, S. 77
Milo Dei gratia Morinorum episcopus. Dilectis filiis in ecclesia sancti Nicholay de Furnes constituas inperpetuum. Peticiones vestras dilectissimi, benigne suscipientes altare nove capelle de Sandeshova, salvo per omnia episcopali iure, vobis, vcstrisque successoribus imperpetuum concedimus, et cum illo possessiones quas a prede- cessoribus nostris confirmatas habetis, vel quas postea canonice acquisistis, scripti presentis privilegio communimus. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis.
58
Altare de Uulpen et de Duunkerka et de Ramescapella et altare de Houthem pro duabus marcis per singulos annos episcopo Teruanensi reddendis , decimam quoque eiusdem ville; bercariam que fuit Herberti filii Males, bercariam quam ab ecclesia de Hasnon ad censum tenetis et ex altera parte Venepe bercariam usque ad jseram porrectam et grangiam. Statuimus etiam ut nulli ouinino fas sit de jure quod de parrochianis vestris pertinuerit sibi quitquam vendicare. Factum est hoc anno Domini h° c° rxv°. Indictione xm, coram hiis testibus: Philippo, Alulpho, archidiaconis. Everardo decano, Balduino cantore, Iohanne cancellario, Adelelmo et Simone canonicis. Adam abbate sancti Vidoci de Nemore, Anschero abbate sancti Andree, Godescalcho abbate sancti Bertini. Roberto abbate Lichensi, Absolone abbate sancti Augustini.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 4, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/06f461bf-44eb-4a08-962f-a733b556593c/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success