Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 134, S. 236
Universis presentes litteras inspecturis, Margareta Flandrie comitissa, in Domino salutem. Noverit univcrsitas vestra, quod dilectus et fidelis noster dompnus Rone de Provende miles, et Straigna uxor eius, de assensu ac voluntate nostra, bene et ad legem vendiderunt ecclesie beati Nicolai Furnensis, Premonstratensis ordinis, duodecim mensuras terre, iacentes in parrochia de Houthem, quas de nobis dictus miles tenebat in feodum a dicta ecclesia pacifice imperpetuum possidendas. Hanc autem venditionem dicti Ronc, et S. uxor eius fecerunt bene, et ad legem per iudicium hominum nostrorum peritorum dicti Rone coram dompno Philippo de Polinc- hove, milite, quem ad hoc posuimus loco nostri, et in manu dicti Ph. militis ad hoc a nobis specialiter positi dictas duodecim mensuras terre, reportaverunt et wer- piverunt ad opus ecclesie memorate bene et ad legem, et ad iudicium hominum nostrorum predictorum qui submoniti a dicto milite quem ad hoc posuimus loco nostri, dixerunt per iudicium, quod dicte venditio et werpitio bene et ad legem facte erant, et quod dictus Rone talem ac tantam coram ipsis ostenderat necessitatem suam propter quam legitime dictas venditionem et werpitionem fecerat, et quod ipse aut hcredes eius nullum de cetero clamare aut vcndicare sibi poterant in pre- dictis. Dicta autem S. uxor dicti Rone, coram dicto Ph. milite, ad hoc a nobis specialiter posito loco nostri in presentia hominum nostrorum fide interposita et corporali prestito sacramento premisit quod nullum ius de cetero in dicta terra ratione dotis aut assignamenti, vel alia quacumque ratione peteret aut clamaret. Nos autem pro remedio anime nostre ac antecessorum successorumque nostrorum dictas duodecim terre mensuras a iure feodali exemimus ac dicte ecclesie conces- simus, et tradidimus ab ea pacifice imperpetuum possidendas ab omni feodali iure liberas penitus exemptas, omnem iusticiam altam et bassam in dicta terra nobis et nostris successoribus retinentes. Et censum duodecim denariorum Flandrensium quem pro duodecim dictis mensuris, abbas et fratres ecclesie sepedicte nobis annis singulis in festo S. Remigii solvere tenebuntur. Scire etiam volumus universos quod dicti homines nostri submoniti a dicto Ph. milite quem ad hoc specialiter posuimus loco nostri dixerunt per iudicium quod ecclesia bene et ad legem crat in dicta terra instituta, et de ipsa legitime investita et quod ad ius ac proprietatem dicti ecclesie
217
imperpetuum pertinere debebat. Nos eciam et nostri successores imposterum comités Flandrie dictam terram dicte ecclesie conservare, tamquam dompni terre ac garan- dizare debemus in predictorum autem perpetuam firmitatcm presentem cartam sigilli nostri fecimus appensione muniri. Datum anno Domini m° cc° un", mense februario.
1 1 74.
CONF1RMATIO PHILIPPI COM1TIS DE CURTE DE VOK.INEYVERVE , CUM CCC ET QUINQUAGINTA MENSURIS TERRE AB EVERARDO RADOL ACQUISITIS.
V
In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Ego Philippus Dei gratia Flandrie et Viromandie comes, tam futuris quam
presentibus notum facio, quod Everardus Radol de Tornaco, homo meus, terram
que Vokinewerf dicitur, que eciam circiter trecentas et quinquaginta mensuras
tenet, et que infra castellariam Furnensem, et in parrochia de Alveringhcm iacet,
quam a me in feodum tenuerat, annuente uxore sua Gertrude et Balduino
filio suo et manum apponente, IIughoni Furnensium abbati et ecclesie sue, sub
precio quingentarum et quinquaginta marcarum me concedente vendidit, et eam
in manu mea coram baronibus meis, suisque paribus, libere etabsolute, reddidit.
Ego quoque eandem terram ab omni exactione liberam et emancipatam in manu
mea tenens, ipsius Everardi uxoris et filii sui peticione, pro mea meorumqtie
parentum salute, hereditario iure possidendam prefate ecclesie in elemosinam dedi,
eamque adversus omnem molestiam et inquietudinem sub mea tuicionc custodiendam
et protegendam ad usus ecclesie bona fule suscepi. Si qua vero calumpnia vel querela
adversus prenominatam terram suborta fuerit, ipse Everardus eam lege atque
iudicio curie mee penitus amovere et pacificare concessit. Et ut eius concessio firma
seivaretur, me erga ecclesiam fidejussorem posuit. Ut autem hec mea elemosina
imposterum rata et inconvulsa permaneat, eam litteris annotari, et sigilli mei auc-
toritate corroborari precepi. Actum est hoc anno Dominice incarnationis m° c° lxxiui°,
coram hiis testibus. Signum Fulconis Hasnoniensis abbatis. Sig. abbatis Absalonis,
S. Augustini, S. Everardi cancellarii, S. Herberti sigillarii, S. Petri fratris
mei, S. Roberti advocati de Betunia, S. Hellini senescalci, S. Michaelis Cuues-
taveli, S. Eustachii de Grimminc, S. Iobannis castellani de Insula, Sig. Walteri
de Locra, S. Iobannis de Brugis, S. Gilleberti de Aria, S. Walteri de Attrebato,
28
218
S. Balduini de Balgul, S. Hugonis de Husden, S. Walteri de Sedelinghem , S, Hu gonis de Crois, S. ElyedelHaga, S. Everolfi, S. Leonii, Sig. Lamberti, S. Heinrici, S. Widonis, S. Wilhelmi, S. Gerardi, scabinorum Furnensium.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 134, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/08c1d8ad-7147-4008-8c4a-31c0a388fc0f/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success