Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 106, S. 202
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 106, S. 202


Universis Xpristi fidelibus presentes litteras inspecturis, nos scabini de Novoportu, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod cum discentio esset inter abbatem et conventum S. Nicolai Furnensis ex una parte, et piscatores allecium Noviportus ex altera, super decima allecium, quomodo, de quibus navibus et per quantum temporis anni solvi deberet, et ipsa discentio diucius perdurasset, tandem proborum virorum ducti consilio, communiter et amicabiliter in nos scabinos de Novo portu compromiserunt sub hac forma, quod quitquit nos scabini super premissis duceremus ordinandum, partes invio'abiliter observarent. Nos igitur super premissis ordinavimus tali modo, quod piscatores navigantes pro alleciis capiendis sive in Augusto sive post Augustum, in illo mari quod dicitur vulgariter Nortoverum, quitquit ibidem capient usque ad festum beati Michaelis nullam exinde partem dare
183
dcbent, quitquit vcro capiunt a dicto festo et deinceps ubicumque fuerint, debent exinde partem sicut inferius scriptum est. Quitquit eciam allecium in isto mari capiunt ante dictum festum videlicet S. Michaelis cum pleno consortio et sequacibus suis collectis per totum tempus allecium piscandis debent dare partem sicut inferius scriptum est, quia quandoque captura allecium piscandis maturior venit, et quandoque tardior. Si etiam quinque homines vel inferius qui collocati sunt cum aliis sodalibus in navibus ad piscaturam allecium ascendunt in parvis naviculis ante tempus piscandi ad probandum et capiendum si possint, quitquit illi capiunt, nullam exinde partem dare debent quia magna navis quitat parvam, iste recte vocantur Slabberts. Tempus allecium durat octo diebus post festum beati Martini byemalis, qui autem post dictum octavum diem navigant cum pleno consortio et sequacibus suis et absque computacione, quitquit capiunt, debent dare partem, qui non computacionem faciunt cum sodalibus et sequacibus suis, et iterum consortium suum innovant vel immutant quitquit ulterius capiunt, nullam exinde partem dare debent. Lex navium talis est. Navis cum tredecim hominibus et super dabit integram partem unius hominis sicut possidet in navi cum duobus retibus et labore suo. Navis cum undecim homi nibus et inferius usque ad septem, dabit dimidiam partem. Navis cum septem, et inferius dabit quartam partem, hoc addito qui navigant cum natandis retibus in piscaturam allecium. Sed qui hamo vel aliis instrumentis piscantur, nichil dare debent. He partes debent dividi in tres partes, una pars ad fabricam ecclesie nostre spectat, alia ad mensam pauperum verecundorum ville nostre, et tercia pars abbati et conventui S. Nicolai Furnensis. Si qua dubia vel obscura hic fuerint nobis ad declarandum reservamus. Ad cuius ordinationis maiorem roborationem presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas. Actum anno Domini Millesimo ducentesimo quadragesimo vn°, mense mayo.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 106, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/1166cab1-d755-4341-b5b4-a6c128bd85f1/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success