Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 30, S. 108
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 30, S. 108
Ego Philippus Dei gracia Flandrie et Viromandie comes, ea que a me, eaque nichilominus que coram me ad presidium, pacemque ecclesie sancti Nicolai de Furnes, facta sunt presentibus litteris retinenda tradi, ac sigilli mei muniri impressione precepi : quod videlicet bercariam, quam Leonius filius Herberti a me feodi jure et ab ipsa ecclesia iam dicta, censuali tenore possederai, ab ipso Leonio coram multis hominum meorum iam michi redditam, supradicte ecclesie liberam et ab omni exactione solutam, hereditarioque jure possidendam, pro mea meorumque salute largitus sum. De qua abbas sepius dicte ecclesie, xxvm men- suras prenominato Leonio in hereditatem statim reddidit, et easdem in censum
89
totidem raseriarum tritici ab eo recepit, quas ei singulis annis, statutis terminis, persolvere debet. Quod factum infra terminum iiu°' annorum rescindi, et in irritum revocari, omnimodis oportebit. In hoc enim conventionis huius summa consistit, ut Leonius infra predictum terminum residuum argenti, pro unaqueque videlicet raseria, tres marcas, ab ecclesia accipiat, atque iuxta condictum, predictas xxvm mensnras terre, ecclesie benigne restituat. Quod si forte ipse vel successor eius, pro qualibet occasione facere differat, tam scripti presentis auctoritate, quam subscriptorum iudicio, ab acceptione census, donec resipiscat, funditus alienetur. Fada sunt hec anno incarnationis Domini m° c° lxxvi. Presentibus Eustachio camerario, Waltero de Locra, Lebberto Eversammensi preposito, Giselberto de Nivela, Radulfo castellano, Lambekino de Reninga. Presentibus eciam scabinis Furnensibus, Everolfo videlicet, Lamberto Lusco, Gerardo de Reninga, Gerardo filio Rembaldi, Wilhelmo Albo, Heinrico filio Siburgis.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 30, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/1556a736-ee1a-4576-87b2-b2f0b33e6b95/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success