useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 34
Signature: 34

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1120.
PHILIPPI COMITIS DE XXXV ET DIM1D1A MENSURIS TERRE.
Source Regest: 
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 34, S. 112
 

ed.
Current repository
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 34, S. 112

    Graphics: 
    x

    Ego Philippus Dei gratia Flandrie et Viromandie comes notum esse volo tam presentibus quam futuris, quod Eustacius filius Walteri, fratresque eius abbati, et fratribus ecclesie sancti Nicolai de Furnis xxxv et dimidiam mensuras, paulo plus vcl minus, in nova terra iuxta Sluus positas, vendiderunt. Quarum predic- tarum mensurarum precium fratres eiusdem ecclesie prefato Eustachio et fra tribus eius sicut bene notum est, scabinis Furnensibus, ex integro persolverunt. Ipse vero Eustachius, quando donum terre sue dedit coram scabinis, concessit, ut fratres predicte ecclesie, de precio terre sue xxv marcas apud se detinerent, ea videlicet condicione, ut xn mensuras, quas Herbertus filius Stephani pignori obligatas tenuerat, eisdem xxv marcis redimerent. Unde factum est, ut prefatus abbas cum fratribus veniens coram Basilio de Pomerio, tune iudice, et vu scabinis, memoratum argentum prenominato Herberto scabinorum iudicio daret et Herbertus accepto argento xn mensuras, quas obligatas tenuerat, liberas dimisit. Ne ergo ecclesia beati Nicolai de Furnis aliqua vexatione, vel calumnia, aut Eustachii, aut heredum eius, aut cuiuslibet imposterum perturbetur. Hoc tam legitime factum sicut predictum est, iudicio scabinorum approbavi, et assensum prebui, et auctoritate mea corroboravi, et sigilli mei impressione confirmari curavi. Actum est hoc anno Domini m° c° xx°, coram hiis testibus ; Dompno Gerardo insulano preposito, Daniele notario, Waltero preposito de Lo, Riquardo canonico sancte Walburgis, Roberto de Loringa, Gozuino de Ravensberga, Roberto de Heken, Wilhelmo de Locra et scabinis Furnensibus, scilicet Hugone Mol, Herberto de Lulfringhem, Herberto Crana, Wennemaro Sacco, Barwaïdo Munkel, Riquardo iuniore, Reinelmo de Lampernessa et aliis quam pluribus meis hominibus.

    93

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.