Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 95, S. 178
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 95, S. 178


Universis presentes litteras inspecturis, I. decanus et capitulum ecclesie S. Wal- burgis Furnensis, salutem in eo qui ponit humiles in sublimi. Noverint universi quod nos celebravimus divina in capella beate Marie d'Oostuut, quando ecclesia nostra fuit polluta sanguine, de consensu et voluntate reverendi in Xpristo patris
iS9
et domini dompni Iacobi, Dei miseratione abbatis S. Nicolai Furnensis, in cuins patronatu dicta capella est totaliter situata, et concessit nobis ex mera curialitate, quod ibidem possemus per aliquod temporis spacium divina officia celebrare, et non possumus nec debemus aliquid iuris per concessionem predictam in dicta capella, per nos vel successores nostros petere vel imposterum reclamare, quod omnibus quorum interest, vel in futurum poterit interesse, volumus esse notum. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Datum anno Domini m° ccc° xm°, feria secunda post festum apostolorum Petri et Pauli.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 95, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/c05f736e-9db1-4228-84ee-0ce5901b1095/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success