Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 63, S. 141
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 63, S. 141


HALLAM, ASSIGNATIS.
Universis presentes litteras inspecturis, frater I. dictus abbas, totumque ecclesie
sancti iNicolai Furnensis capitulum, in Domino salutem. Noverint universi quod
Ghiselinus Looxovet in nostra constituais presentia, recognovit, quod ipse et Katherina
uxor eius, antequam habitum fratrum milicie templi reciperent, mansuram suam,
in qua manet Wilhelmus medicus, iacentem in ter Hallam versus meridionalem plagam,
16
122
et inter Hoec dederunt eidem Wilhelmo post mortem dicti Giselini et eius uxoris, et suecessoribus ipsius Wilhelmi, ad perpetuum chensum, pro xx et vi solidis, possidendam. De quibus vigînti et sex solidis capellanie sancti Iacobi, site in ecclesia S. Walburgis Furnensis quinque solidi, et viginti et unus solidi ecclesie S. Nieolai Furnensis, ad anniversarium dicti Ghiselini et eius uxoris debent reddi. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum. Actum anno Domini m° cc° xxx° tercio, mense februario.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 63, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/e9615867-670e-4fcc-89a6-06ce780cd260/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success