Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 39, S. 117
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 39, S. 117



ET LIBERTATIBUS NOSTRIS.
Thomas Flandrie et Hanonie comes et Johanna Flandrie et Hanonie comitissa , uxor eius, universis presentes literas inspecturis salutem. Universitati vestre notum facimus, quod cum ecclesiam beati Nicolai Furnensis, predecessores nostri, comites Flandrie, dilexerint, manutenuerint et sub defensione ac tuicione sua receperint, nos eorum vestigiis inherentes dictam ecclesiam cum personis, possessionibus suis ad usus perpetuos ipsius ecclesie in nostra defensione ac tuicione recipimus, con- fumamus et presentis scripti privilegio communimus. In quibus hec propriis vocabulis duximus exprimenda. Abbatiam cum cxxx mensuris terre vel circiter cum aliis pertinenciis suis. Curtem de Hem cum quingentis quinquaginta vel circiter men suris, cum pertinenciis suis. Curtem de Ramscappella cum quinquaginta mensuris
vel circiter. Curtes de Bercle et de Score cum ccxx mensuris vel circiter, cum
13
98
suis pertinenciis. Curtem de Vockinewerve cum ccc octoginta mensuris vel circiter,
cum suis pertinenciis. Curtem de Houthem cum tota decima et c et x mensuris
vel circiter, cum pertinenciis suis. Mansiones in superiori et inferiori moro, cum
moro limitato et pertinenciis suis et moro de Houthem et xvi mensuris mori.
Terciam partem decime allecium de Novoportu et de Duunkerca. Terras et redditus
ad pitancias convcntus pertinentes. Terras que fuerunt quondam dompni Giselini
Falui militis, x mensuras. Terras que fuerunt quondam dompne Mathildis de Wor-
mout, x et ix mensuras parum plus. Terras'que fuerunt quondam Ingheravem
de Slipis et uxoris eius, circiter xvi mensuras. Terras que fuerunt quondam Herberti
Plume militis x mensuras, de qhibus solvuntur annuatim ipsi ecclesie vu libre.
Centum solidos in Ramscappla quos quondam a Wilhelmo filio dompni Boidini
de Novoportu militis ipsa ecclesia acquisivit. Sex mensuras que fuerunt Wilhelmi
de Lensele. Decem mensuras parum plus que quondam fuerunt Johannis filii Boitac.
Quatuor mensuras que fuerunt Giselkini Brunel. Circiter quatuor mensuras que
fuerunt Egidii dicti Canis. Circiter quatuor mensuras que fuerunt Egidii, filii Adelise,
cum xl solidis annui census super terras alias assignatis. Duas mensuras que fuerunt
Willardi Audelin, et quatuor libras et dimidiam annui census supra circiter xx
et v mensuras, juxta Buskerswerf in Ostdunkerca. Quadraginta solidos annuatim,
ad sacrificium al taris, c et x solidos annui census super terram Lamkini Lauwart,
juxta pontem de Gossinarscure et in Wasa. Liberationem thelonei per terram
nostram et thelonei, accomodacionis vasorum et supellectilium ad curiam nostram
super mansuras quas in opido Furnensi et infra eius bannilocum habet ecclesia
memorata, et ipsas mensuras. xx solidos annui census, super duas mensuras que
fuerunt Egidii dicti Canis, videlicct super duas partes mensure juxta wervum
suum et mensuram et terciam partem mensure in Oudervliet. Piscationes aquarum
que sunt inter Reingherdicum et Stapeldam et inter Venepam et mare sicut in
privilegiis virorum venerabilium Gerardi et Wilhelmi prepositorum Brugensium con-
tinetur, salvo jure nostro et cancellarii. Quadraginta solidos annui census quos
super tres mensuras terre a Claio Brunel quondam acquisivit ecclesia. Concessionem
et litteras quas ego comitissa predicta, de servientibus ad excercitum venire non
cogendis, et de pandacione dicte dedi ecclesie. Quadraginta solidos annui census
super Luuldemeet. Quindecim mensuras pauloplus quas ab ecclesia de Eversam
emit ecclesia sepe dicta. Tres mensuras que fuerant Heinekini filii dompni Johanis
de Zoutena militis. Terras in perrochia de Watua circiter xxx mensuras, cum
pertinenciis suis, quas dicta Furnensis ecclesia emit ab ecclesia Carthovorensi Premon-
stratensis ordinis ; quarum terrarum partem illam que erat in dominio Balduini de
Comines militis, ipse Balduinus liberas effecit. Duas mensuras inRamscapla, quas
acquisivit ecclesia ab Egidio, filiu Johanis, filii dompni Radulfi de Wlvringhem militis.
xx solidos et decem denarios annui census in Scora, quas a Monekino Lenkneth
99
ecclesia acquisivit. Quadraginta solidos annui census super terras Ghiselini Buskers. xx solidos annui census super terrain Wilhelmi Sproncolf, et c solidos annuatim in Lefringhehoec, ab ecclesia beati Johannis Valencenensis acquisitos. Supradicta autem omnia sicut de jure possumus confirmamus. Conccssimus preterea eidem ecclesie beati Nicolai, de concensu et voluntate scabinorum et coratorum Furnensium , ut sit eiusdem condicionis et protectionis cujus sunt laici in terra Furnensi, quantum ad combustiones occulte contingentes, si tamen ipsa ecclesia pro rata sua et legitima portione bonorum que in villa habuerit in qua continget combustio, solvere voluerit dampna combustionum aliorum. In cuius rei testimonium presentem paginam eidem tradidimus ecclesie sigillorum nostrorum munimine roboratam. Actum anno domini m° cc° xli° in vigilia beate Lucie virginis.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 39, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/ff1168c4-2673-46fa-8666-168d9a3fbb08/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success