Kritisch- diplomatische Beyträge zur Geschichte Tirol im Mittelalter, Nro. L. , S. 311
Kritisch- diplomatische Beyträge zur Geschichte Tirol im Mittelalter, Nro. L. , S. 311



Chunradus secundus Dei Gratia Jerusalem et'Si- eiliae rex, dux Sueviae uaiversis Christi fidelibus
praesentibus et futuris banc paginam intuentibus sa- lutein in vero fidelium Salvatore. Quia diutumitas temporis oblivionem ingerit rebus gestis, ut facta hominum dubietate vel varietate alicujus infirmentur, accurata debet sollicitudine provideri.
Praesentis igitur privilegü serie tâm praesens aetas quam futura cognoscat, quod nos fidem puram et pietatis affectum, quibus nos Karissimus avuncu lus noster Lodovicus inclytus Comes Palatinus Rheni dux Bavariae paterno more tanquam filium unicum educavit, ante moris nostrae oculos jugiter propo- nentes eidem omnem Proprietäten! nostram , quam divus Augustus Fridericus Imperator avunculus no ster memoriae recolendae, apud Virum nobilem Co- mitem Ulricum de, Ultimis émisse dignoscitur et no bis cum jure haereditario competentem videlicet: Novum Castrum in Monte S. Petri in Valle ШК si- tam et omnem aliam proprietatem et bona ad Pro genitores nostras ex morte dicti Comitis devoluta in fra nemus Scharnitz et montem Vern posita , dona- vimus pleno jure proprietatis cum omnibus juribus proprietatibus honoribws nec non hominibus majo- ribus et minoribus et aliis rebus cultis et incultis, quaesitis et inquirendis, pratis ,'agris silvis pascuis yiis et inviis, aquarum decursibus et omnibus aliis pertinentiis liberaliter et soliter perpetuo possiden- da. In cujus rei testimonium, et majoris roboris firmitatem praesens Privilegium cum subnotatjs te
stibus Sigillinostri caractère jussimus communiri Те- »tes autem sunt Volùkmarus de Kcmnaten, et Mark- wardus filius ejus , Hermannus de Hagenberch, Geb- hardus de urbe Hein, UlricusdeFreundsperch, Hain- ricus de Prisingen, Henricus de Iseldesried, Alber* tus et Ulricus Notarü et alii quam plures. Actum et datum apud Claustrum Wiltau armo Domini mil lésime ducentésimo, sexagésimo tercio, decima quinta Kalendas Maji séptima indictjone.
Hormayr, Joseph von: Geschichte Tirol im Mittelalter, 1803 (Google data) Nro. L. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/GeschichteTirol/e82f4713-40c9-4226-b982-be63209ad834/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success