useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Petróczy család (Q 150) 39640
Signature: 39640
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1311-02-25
Omodeus palatinus magistro Nycolao castellano castri Scepsyensis et vicecomiti suo salutem cum dilectione. Noveritis Bene comitem nobilium de Scepus unacum aliis nobilibus sociis ad nos accessisse et petivisse, quod ipsos in libertate per excellentissimum B(elam) quondam illustrem regem Hungarie felicem (!) recordationis dominum nostrum eisdem concessa conservare, iuxta formam privilegii eiusdem super eadem libertate confectum (!) conservare dignaremur inviolabiliter. Nos enim considerantes necessitates, pauperiem et inopiam, omnes nobiles sub comitatu eiusdem Bene existentes iuxta formam privilegii eiusdem B.(ele) regis libertate concessimus et commisimus duraturos et eundem privilegium nostris litteris patentibus, ne irritum revocetur ipsa libertas fecimus roborari. Qua re precipimus vobis, quod in aliis causis ipsos nobiles iudicare et molestare non presumpmatis, solummodo iuxta continentiam nostrarum litterarum et aliter facere non presumpmatis, quia nolumus, ut nos, vel filii nostri in medio regni per eos aliquod improperium patiamur. Datum in Cassa feria quinta proxima post diem cinereum, anno Domini Mo CCCo decimo primo. Kívül: Comiti Nycolao castellano comiti castri Scepsiensis. Eredeti, hártyán, nagy zárópecsét nyomaival. Acta Scep. No 15. Kassa. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Fekete Nagy Antal): LK 8 (1930) 200-202 AMADÉ NÁDOR  

Eredeti
Current repository
Családi levéltárak (P szekcióból)
  • Charter on the archive's website

  • Záró
      Graphics: 
      x
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.