useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: MKA, Acta Paulinorum (Q 312) 35653
Signature: 35653
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1465-12-06
(Kamenszka, fasc. 1. nr. 27.) Ego Petrus Tomassicz iudex in generacione Strelczan ac tota generacio de eadem, memoria commendamus, quibus expedit universis, quod accedentes nostri in presenciam in sedem nostram iudiciariam ad sanctum Johannem in Trebinna ex una parte Gerdecz dictus Korosicz, ex altera vero parte fratres religiosi ac totus conventus in Kamenczka commoventes (!) tempore prioris fratris Michahelis, idem supradictus Gerdecz testificavit ac tale testimonium perhibuit cum propria sua bona voluntate ad presens astando in hunc modum, quod ipse aliquam porcionem terre sibi emcionalem ab Vrbano dicto Lasaria pro duodecim florenis, eadem terra existit in Koranna et in elemosinam recommisit propter salutem anime sue perpetue possidendam claustro beate Marie virginis in Kamanzka sito et ad hoc venientes nostri in presenciam pro testimonio Laurencius dictus Korossicz et testimonium perhibuit coram nobis personaliter stando, quod ipse fecit mutacionem cum fratribus et cum toto conventu de Kamanczka et dedit terram suam hereditariam, existentem in capite cucerzka glawa propter supradictam terram sitam in Koranna. Adhuc venientes nostri in presenciam Mathey Borislawlicz, Tomas filius Quirini dictus Kralicz, Jacow Domkouicz, Laurencius supradictus Korosicz ex una parte, ex altera vero parte supradicti fratres in Kamanzka et idem supradicti Mathei, Tomas, Jacobus, Laurencius testificati sunt coram nobis personaliter stando in hunc modum, quod ipsi vendiderunt ipsis fratribus in Kamanzka degentibus et commorantibus perpetue iure hereditario aliquas porciones terre ipsorum hereditariam (!) sitam et existentem penes supradictam mutuatam terram, imo contulerunt, tradiderunt et vendiderunt pro duodecim florenis auri boni iusti et pleneponderis iure perpetuo et irrevocabiliter ipsis supradictis fratribus presentibus ac posteris perpetue possidendam in monasterio Kamanzka habeant possidendam pariterque et habendam et eadem terra, que est mutata et empta, habent metas sub una conclusione et prima meta est via publica dicta Kwcerzky et ad metam Lowrenzicz dicta et penes eandem metam viam transeundo usque metam predicti Lawrency, ibi meta arbor czericz terraque circumfusa et tendit infra ad caput Zayawezw et tendit usque Liezkowteczal et supra ad arborem quercum cruce signatam, de eadem meta supra tendendo ad viam publicam, vocata Kuczersky et sic mete terminantur. Super hoc sunt mercipotes aut testes Antol Domkowicz, Blas Lonczar, Bros Peersicz, Jurko Ressetaticz. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam sigillo nostro pendente fecimus in Strelczan roborari. Datum in die sancti Nicolay episcopi anno domini millesimo CCCo LXo Vo. Hártyán, kenderfonálról függő pecséttel. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 8 (1930) 85-86 TOMASSICZ PÉTER STRELZAN NEMZETSÉG BÍRÁJASTRELZAN NEMZETSÉG  

Eredeti
Current repository
Kincstári levéltárból (E)
  • Charter on the archive's website

  • Függő
      Graphics: 
      x
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.