Charter: MKA, Acta Paulinorum (Q 312) 35696
Signature: 35696
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1478-00-00
(Garig. fasc. 7. nr. 24.) In nomine domini, amen. Anno incarnacionis eiusdem millesimo quadringentesimo septuagesimo octavo. Ego Stephanus capellanus Benedicti Nag dicti licet eger corpore, mente tamen per omnia sanus, de bonis michi a deo collatis tale condo testamentum coram fratribus Georgio et Fabiano ac nobili Benedicto de Ffodorowch ad hoc specialiter vocatis. Primo habeo apud Benedictum castellanum de Garyg quinque florenos et quinquaginta solidos, de quibus quatuor lego ad claustrum beate virginis prope Garyg. Item breviarium, quod redemerit tribus florenis Barnabas capellanus magistri Iohannis plebani de Sancto Iohanne supra capitulum, bene quidem, alioquin istum lego predicto claustro. Item equum apud Andream Kapytanych valentem quatuor florenos. Item fratribus Cherekith de Podgrayde lego duos florenos. Item unum Thomas Tropouch de Enderkouech, secundum Bendek de eadem. Item duos florenos lego Dominico plebano de Sancto Petro in Lownyk. Item manuele ad Pekermihoch. Item Milke sorori, videlicet uxori Blasii de Bothemia lego togam et pellicium parvum. Item Helene sorori de Wasmegwrechen lego pellicium magnum. Item togam meliorem lego ad claustrum predictum beate virginis de prope Garyg. Item unum florenum eidem pro hornatu ad sepeliendum. Item Anthonio filio avunculi mei de Torchech lego unum florenum et biccellum ac caligas. Item fratribus predictis videlicet Georgio et Fabiano unum florenum. Item Thome Tropouch pulvinar, quod ab ipso emeram. Item Milce de Kothenya unum pulvinar, unum lodicem et unum linteamen lego. Item iopulam pro spalterio. Item pileum, cui pater vicarius uoluerit. Item fratri Georgio cussinum de cute habentem cooperturam. Item tria pulvinaria et tres cussinos vicario patri. Item duo linteamina meliora pro subsidio. Cetera queque videlicet duo linteamina et alia prout pater vicarius determinat, prout vult. Executores autem facio dominum castellanum et patrem vicarium de claustro Garyg. Item pro labore istius anni dominus castellanus prout vult. Item quinquaginta solidos pro expensis. Item sepulturam eligo apud claustrum prope Garyg. Egyszerű egykorú másolat, papíron. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 13 (1935) 244-245 Graphics: 
Kincstári levéltárból (E), MKA, Acta Paulinorum (Q 312) 35696, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-MNL-DLKINL/MKAAPQ312/117916/charter>, accessed 2025-04-12+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success