useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: MKA, Acta Paulinorum (Q 312) 35090
Signature: 35090
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9999
1462 körül. (Garig. fasc. 6. nr. 17.) Jehsus Maria. Ego Georgius Chupor de Monozlo fateor me dedisse et in perpetuam elimosinam asumpsisse fratribus heremitis claustro beate Marie virginis de monte Garig deo famulantibus quasdam possessiones videlicet Felsew et Alkokozoucz, necnon Mariasoucz ad Kozowch pertinentes, quas quidem possessiones ego iniuste et potencia mediante occupaveram et contra salutem anime mee iura michi superinde procuraveram, que quidem iura simulcum possessionibus prefatis in manibus prefatorum fratrum heremitarum assignaveram, sed quia ipsi fratres heremite super mea licet iniusta donacione consensum nobilium legitimorum heredum earundem possessionum, quos ego de prefatis possessionibus potencia mediante expuleram et iericeram (!) et eciam ius regie maiestatis cum nova donacione pro se ipsis inpetraverunt et procuraverunt, ideo ego omnia iura prefata per me male et iniuste ac in dispendium salutis meo procurata et aquisita, quibus mediantibus illas teneram et fratribus prefatis tradideram, a prefatis fratribus repelivi et ab eisdem accepta ignis incendio incremavi, quo circa vestre supplico amore, quatenus prefatis fratribus heremitis super ista huiusmodi mea fessione literas fassionales extradare non recusetis. Hoc ipsis et michi ab istis eremitis talem literam recipiatis, quod ipsi faciant michi talem fassionem ante vos, quod et ipsi faciant michi, quod promiserunt primo, quod istas missas volent dicere, sicut cum eis primo desposueram, quando dederam eis Kozowch et omnia suprascripta. Eciam promiserunt, quod filias Johannis Chemer volunt invenire et in Kozowch eis dare particulam usque vitam ipsarum et istas missas volont (!) dicere in perpetuum et si ipsi dabont (!) michi literam suam super hoc, tonc (!) et vos detis literam super peticionem ipsorum, sed non aliter et peto vestram dominacionem et paternitatem, quod recipiatis sub bona forma istam nostram literam, sicut et ipsi vellent recipere, ipsis ita et michi dant et ego ad vestram paternitatem et dominacionem misi, quod faciatis et melius scitis, quia ipsi multos ponctos posuerunt, in brevi dicendo, quod a me non aberent nisi a rege et a nobilibus, ad quos pertinerent et postea posent dicere, quas missas volumus dicere, ipse nobis nichil dedit et aduc (!) literas suas recepit et in ignem posuit, quid volunt dicere, hoc est verum, quod ista litera eis dupliciter valet contra Mariam Akacii et contra me eciam, sed si dabont ipsi michi literam et supra, tonc et vos detis eis, sed non aliter et ego ad vos confidi, faciatis mecum, ut pater cum filio. Vallete in filio virginis gloriose, etcetera. Georgius Chupor manu mea propria. - Kívül: Egredio viro Paulo Mikxen de Cirquena protonotario regni Sclavonie patri honorando. - Papíron, zárlatán kis barna viaszpecsét elmosódott rajzú töredékével. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 12 (1934) 128-129/345. CSUPOR GYÖRGY MAGÁN  

Eredeti

Current repository
Kincstári levéltárból (E)
  • Charter on the archive's website


    • Graphics: 
      x
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.