Charter: MKA, Acta Paulinorum (Q 312) 35276
Signature: 35276
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1385-08-26
(Garig. fasc. 2. nr. 45.) Nos magister Tomas filius Beke, comes de Gresencha ac vicesgerens magistri Iohannis filii Roh de Deccha, significamus tenore presencium, in sede nostra iudiciaria coram nobis ac nobilibus viris in iudicio consedentibus Andreas et Blasius filii Iuanchech ex una parte, ex altera Budizlaus filius Iuachini procurator magistri Tome filii Chupor cum procuratoriis litteris capituli Chasmensis sabbato proximo ante festum beati Bartholomei apostoli, qui quidem Andreas et Blasius filii Iuanchech proposuerunt tali modo, quod nos duellum contra iobagiones ac pristaldos, sicut in prioribus litteris istius cause continetur, magister vero Tamas filius Chupor propter suos pristoltaldos ipsius cause possessionis sue duellum predictum pro se occupasset et accepisset. Predictus vero Blasius ac Andreas, sencientes se agravatos, cum magistro Toma, propter paupertatem acquerentis* hominem duli (!) habere vel invenire, talem ordinacionem fide mediante ordinassent, quod si quis eorum plus in possessione predicta haberet et [....] ponentis (!), ille remaneat convictus in duello et ambe partes petentes nos, ut eisdem ex nostra voluntate consenciremus. Nos vero peticionibus ambarum parcium commisimus, partes vero predicte tali modo inter se concordarunt coram nobis se obligantes, quod predictam terram nobile ac cives [m]ensurent et circa quem ipsorum plus invenerint, ille in predicto duello convictus remanebit. Qui quidem Tomas iudex eis predictum terminum ad peticionem ipsorum [pro]posuit feriam quintam videlicet festum beati Bartholomei apostoli absque omni prorogacione, iobagiones videlicet pristaldos dando et assignando ad predictam terram mensurandi, pro parte magistri Tome Andream de Peclenech, Tomam dictum Ladisich nobilem de Gresencha ac Iohannem magnum civem libere ville de Gresencha, pro parte vero Andree Stephanum filium Georgii de Lesna, Endream de Kutenna nobiles de eadem, qui (!) quidem termino adveniente ambe partes coram nobis et coram iobagionibus ac pristaldi (!) predictis duellum deposuerunt sub obligacione supradicta. Predictus vero Andreas cum Blasio sencientes, quod plus de terra tenerent in porcione predicta, predictis mensurare dare non dederunt. Predicte vero ambe partes sabbato proximo post beati Bartholomei apostoli ad terminum comparentes ac iobagiones supradicti, petentes nos cum ins[tancia] Budizlaus procurator magistri Tome iusticiam adhibendi, qui quidem Tomas iudex in sede iudiciaria satisfaccionem ambarum inpendi volens [ide]o[....] predictos iobagiones ac pristo pristoldaldos (!) evocans coram et coram communitate in iudicio consedentibus ad fedem eorum de facto predicto protestacione testificari [...]pit, qui quidem iobagiones taliter ad plenam fidem ipsorum protestassent, quod predictus Andreas cum Blasio fratre suo porciones ipsorum mensurare non dederunt, nec [mensu]rari commiserunt. Nos vero in sede iudiciaria in libera villa Gresencha sabbato post festum beati Bartholomei apostoli cum nobilibus et aliis quampluribus considerantes et adiudicantes Blasium et Andream interrogantes, primo, secundo ac tercio, si predicti iobagiones videlicet pristaldi vera dicunt, annon, ipse vero contra eos nihil dixit, sed dixit, quod vera dicunt. Unde nos eosdem Andream et Blasium adiudicantes in predicto duello convincimus et remansimus ac contra pristaldos, quibus porrexerat duellum contra quemlibet medio hunius hominis homicidii, cuius condicionis est remansurum et iudici tantum idem. Petens nos Budizlaus predictus procurator, ut sibi super his pro testimonio literas sub sigillo nostro duximus apponendum (!). Datum sabbato proximo post festum beati Bartholomei apostoli, anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo quinto. Rongált, szakadozott papíron, nyílt alakban, hátlapján kis kerek barna viaszpecsét nyomával. * Tollhiba, valószínűleg nequeuntes helyett. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 9 (1931) 296-297 BEKE F TAMÁS GRESENCHEI ISPÁN Graphics: 
Kincstári levéltárból (E), MKA, Acta Paulinorum (Q 312) 35276, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-MNL-DLKINL/MKAAPQ312/47514/charter>, accessed 2025-04-10+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success