Charter: MKA, Acta Paulinorum (Q 312) 34678
Signature: 34678
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1394-05-21
(Lepogl. fasc. 1., nr. 7.) Nos magister Stephanus filius Nicolai de Bothka comes Warasdiensis et quatuor iudices nobilium eiusdem comitatus, memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit universis, quod Nicolaus filius Iwan filii Benkonis de Benkouch parte ab una, ex altera vero Paulus filius Benedicti de Zawersya in nostra presencia personaliter constituti, idem Nicolaus dixit et confessus est, quod ipse super unam porcionem possessionariam, quam iuxta continenciam literarum capituli eidem Paulo pro quinquaginta florenis auri propignoraverat, pro nunc decem florenos auri ab eodem Paulo recipisset et eandem porcionem iterum inpignorasset ita, quod quinque annos desuper, ut continet tenor ipsarum literarum capituli, ipse Paulus dictam porcionem tenere valeat et possidere. Hoc inposito, quod idem Paulus collectam exercitualem de ipsa porcione, quamdiu ipsam possidebit, singulis annis solvere tenebitur, tempore autem adveniente, quo ipsam porcionem sepedictus Nicolaus redimere posset, eandem collectam conputando, totam summan antedictus Nicolaus ipsi Paulo debebit persolvere. Hoc eciam interserto quod, si idem Paulus medio tempore alique edificia vel utilitates aut reformaciones qualescunque in ipsa porcione facere procuraverit, extunc iuxta estimacionem proborum et nobilium virorum idem Nicolaus antedicto Paulo huiusmodi reformacionem similiter persolvere tenebitur. Ad que se coram nobis obligavitipsius spontanea voluntate testimonio presencium mediante. In quorum omnium premissorum testimonium sigilla nostra duximus apponenda. Datum feria quinta proxima ante festum beate Elene regine anno domini Mmo CCCo nonagesimo quarto. Hártyán, nyílt alakban, hátlapján négy kis viaszpecsét nyomaival. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 3 (1925) 134-135 VARASD MEGYE Graphics: 
Kincstári levéltárból (E), MKA, Acta Paulinorum (Q 312) 34678, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-MNL-DLKINL/MKAAPQ312/52837/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success