Charter: MKA, Acta Paulinorum (Q 312) 34780
Signature: 34780
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1432-07-19
(Ztreza, fasc. 2. nr. 36.) Frater Franciscus ordinis fratrum heremitarum sancti Pauli primiheremite sub regula beati Augustini episcopi, doctorisque eximii degencium prior generalis. Notum facio universis et singulis presencium noticiam habituris tenore presencium memorie commendantes, quod quia iobagiones ecclesie nostre de Streza ab antiqua consuetudine hac libertate fuerunt usi, quod in qualibet septimana quinque diebus laboraverunt pro Gozpochina secundum consuetudinem regni Sclavonie, videlicet feria secunda, tercia, quarta, quinta et sabbato festo non occurrente, ipsi vero tantum unum diem haberent pro libertate, videlicet feriam sextam et quia ipsi iobagiones grave ferentes honera tantorum laborum, ideo unanimi consensu humillime et instantissime supplicaverunt ac eciam prior et ceteri fratres eiusdem loci, quod de predictis quinque diebus unum diem, videlicet sabbatum pro libertate relaxaremus, quapropter habita deliberacione cum patribus in presenti capitulo nostro generali existentibus et omnibus consencientibus, eisdem prefatis iobagionibus misericorditer compacientes propter paupertatem ipsorum et maxime propter labores in hedificacione murorum et ut eciam idem iobagiones predictos quatuor dies maturius venientes et iocundius laborarent, predictum diem sabbati eisdem pro perpetua libertate unanimiter, ut premissum est, relaxavimus, tali condicione mediante, quod si prior prefate domus racionabili ex causa eos in dictis duobus diebus ad laborandum conpelleret, tunc de illis quatuor diebus viceversa tot dies relaxare teneatur et debeat, quot diebus laboraverunt. Cetera vero, ad que obligantur secundum consuetudinem antiquam, hoc ordine, eciam volentibus ipsis iobagionibus, duxi moderanda et in futurum stabilienda. Primo, quod ipsi iobagiones et futuri ipsis succedentes cum quolibet aratro unum diem in vere, secundum in estate, tercium in autumpno eidem domui arare et nostro semine seminare tenentur. Item simul et communiter segetes nostras metere, congregare, similiter fenum cumulare et importare, omnes vineas eiusdem domus cum omnibus laboribus excolere, colligere et importare, laboresque crocorum suis temporibus procurare, necnon fruges molere et domum deducere, si necesse fuerit, tenebuntur. Hoc ipsum exprimendo, quod ad iter seu viam secundum modum consuetum et inter se observatum ad mandatum eiusdem prioris transire debeant, triticumqe seu bladum cuiuscunque generis, vinum elemosinarie eidem domui donatum vel precio conparatum eorum laboribus et animalibus ad ipsam domum deducere teneantur. Item arantibus nobis vel artem carpentariam eciam pro Gozpochina pro ipsa domo exercentibus victum seu comedere ipsa domus aministrare tenetur. Item tempore asperitatis frigoris ad predictos labores quatuor dierum idem populi non conpellantur, nec conpulsi facere teneantur, sed eosdem dies temperata aura recuperent. Item tempore visitacionis prioris generalis quilibet eorum unam idriam avene, pullum unum, panem unum, vicarioque bis visitanti qualibet vice mediam idriam aministrare debebunt. Itemque in festo beati Georgii martiris quatraginta denarios seu quartam partem floreni aurei et totidem in festo beati Michaelis archangeli quolibet anno solvere sint obligati de una integra mansione, de media medietatem. Nec hoc pretermisso, quod [n]ecessa[rie pericu]lo emergente et vicario eiusdem domus cum suo priore disponente novam collectam ipsis moderate impositam exsolvent. Insuper tempore falcacionis feni quilibet eorum pullum unum, panem unum et denarium unum solvet. Item omnis mansio integra quolibet anno sex tinas sive duodecim idrias, duas scilicet de tritico puro, duas de siligine et reliquas duas tinas de avena exsolvet. Preterea in festo nativitatis domini eorum quilibet tres panes bonos, caponem unum et qui pro lardis seu lardo porcum occiderit, spatulam unam vulgo soldor dictam, in festo pasce panes tres, ova duodecim, vel unum caseum non habens ova et in festo assumpcionis Marie consimiliter panes tres et pullum unum dare et solvere tenebitur. Item de porcis, singulis annis, quibus glandes eciam particulariter proveniant et non aliter eidem domui decimum porcum solvent. Si vero secundum diminutum numerum pauciores essent, tunc porcello illius anni pro quolibet duos denarios, annorum vero duorum, trium et quatuor etcetera denarios quatuor, similiter si agni et edi decimari non possent, pro quolibet agno vel edo denarium unum solvere debebunt. Quilibet eciam ipsorum iobagionum, si habeat unam vineam, duos cubulos et si duas, quatuor cubulos et sic ulterius, si vero nullam vineam habeat, eciam de sessione duos cubulos solvere tenebitur, hoc declarato, quod si ipsam vineam ab homine forensi conparaverit, tunc quatuor cubulos cum muneribus consuetis exsolvet. Hoc eciam adiecto, quod quicunque ad possessionem eiusdem ecclesie causa commorandi undecunque venerit, ritu huius regni de voluntate ipsius prioris veniendi et secundum consuetudinem eorundem populorum commorandi ac de eadem, habita licencia, persolutis omnibus suis debitis et iuribus eiusdem ecclesie et de iniuriis ac dampnis per ipsos illatis satisfaciendo, terragioque deposito, ut est moris ipsorum, sine omni calumpniacionis obstaculo, ubi voluerint, libere se valeant transferre commoraturos, sic tamen, quod domus eorundem ante recessum vendere teneantur, alias ipse prior disponendi habeat facultatem de eadem. Nullus autem priorum sepefate domus de Streza seu ceteri fratres de eadem ultra predicta debita honera et servicia eosdem iobagiones audeat angariare seu presumpmat. In quorum omnium premissorum et singulorum presentes litteras eisdem populis nostris de verbo ad verbum expositas desiderantique animo exceptas appensione maioris sigilli dicti officii nostri eisdem duxi concedendas. Datum in eadem nostra domo cenobiali omnium sanctorum de dicta Streza sabbato proximo ante dominicam sextam estivalem anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo secundo. Hártyán, kék selyemről függő pecséttel. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 6 (1928) 122-123-124 FERENC SZTREZAI PÁLOS PERJEL Graphics: 
Kincstári levéltárból (E), MKA, Acta Paulinorum (Q 312) 34780, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-MNL-DLKINL/MKAAPQ312/82800/charter>, accessed 2025-04-10+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success