useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: MKA, Acta Paulinorum (Q 312) 34739
Signature: 34739
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1448-01-06
(Zlath, nr. 8.) Frater Michael prior fratrum heremitarum ordinis sancti Pauli primiheremite ac [totus] conventus eiusdem loci de Kamonczka memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit universis et singulis, quod nos provido vire Mathkoni Grubesich dicto iobagioni nostro tunc temporis iudici per nos constituto in monte Zlath et sub in villa nostra Dool ad quandam terram seu fundum cum pertinenciis eiusdem fundi, necnon et malendino in Dool existenti talem dedimus et concessimus libertatem septem annis, salvis tamen tribus scilicet muneribus vini conduccione de montibus nostris vechitacione, ita tamen, quod predictus iobagio et colonus cum heredibus, s fortassis in senectute officium iudicis subportare non posset vel non vellet, statim tenebitur ad tria munera solvenda, necnon cum centum et X. decem solidis persolvere annuatim et ad cetera servicia omnia, sicut et ceteri colones (!) nostri obligantur et ipse obligabitur secundum morem aliorum iobbagionum seu colonum (!) nostrorum ducere et dicam porcorum tenebitur persolvere singulis annis et de dicta terra et malendino ac fundo domus monasterio nostro dare et solvere tenebitur ac alia omnia dacia et servicia ad instar ceterorum iobbagionum nostrorum facere ac persolvere obligabitur. In cuius rei memoriam firmitatemque pertatuam literas nostras fecimus nostri sigilli pendenti inpressione muniri. Datum in cenobio nostro Kamonczka in festo epiphaniarum domini anno domini millessimo CCCC° quadragesimo octavo. Olasz hártyán, kék-sárga-ezüst fonálról függő pecsétje hiányzik. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 6 (1928) 197 RAMONCAI PÁLOSOK  

Eredeti

Current repository
Kincstári levéltárból (E)
  • Charter on the archive's website


  • Függő
      Graphics: 
      x
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.