useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Bakonybél, Bences (PannH) (1246-1525) 1518 XII 13
Signature: 1518 XII 13
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Dezember 1518
Tolnai Máté pannonhalmi apát és konventje Jakab apáttól a Kajári családnak adott adómentességet megerősíti.  

orig.Máté apát, pannonhalmi
Current repository
Bakonybél OSB (PannH)

  • notes extra sigillum
    • 208427
Graphics: 
x
Nos frater Mathaeus de Tholna abbas et conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannoniae memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos attentis et consideratis multimodis favoribus, complacentiis, gratuitisque servitiis venerabilis magistri Anthonii de Kayar, canonici et notarii ecclesiae Iauriensis, quibus pro locorum et temporum varietati nobis et huic monasterio nostro, toti denique ordini nostro promptissime, fidelissimeque semper affuit et in futurum longa experientia de eius erga nos benevolentia iam edocti adesse speramus, illis exceptioni, liberationi, dotationi seu privilegiationi, quas venerabiles et religiosi fratres nostri dominus Iacobus abbas et conventus monasterii Sancti Mauritii de Beel circumspectis ac providis Sebastiano, Blasio et Ambrosio, fratribus germanis uterinis et consanguineis eiusdem magistri Anthonii in praedicta possessione Kayar praedicti monasterii de Beel, in comitatu Iauriensi adiacenti, commorantibus contemplatione beneficiorum eiusdem magistri Anthonii liberaliter fecerunt et impertiti sunt, prout in litteris eorundem domini Iacobi abbatis et conventus de Beel clarius continetur, nostrum benevolum consensum, pariter et assensum nostro et dicti totius ordinis nostri nominibus ex mera liberalitate, certaque nostra scientia praebuimus, praebemusque per praesens auctoritate nostra nobis a sancta sede apostolica, divisque regibus Hungariae, fundatoribus scilicet praedicti monasterii nostri concessa mediante. In cuius rei testimonium, firmitatemque perpetuam praesentes nostras litteras privilegiales fieri, sigillorumque nostrorum autenticorum impensione iuxta sese applicatorum roboratas duximus concedendas. Datum in festo Beatae Luciae virginis, martiris, anno Domini millesimo quingentesimo decimo octavo. [1518. dec. 13.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.